Arcana Coelestia (Elliott) n. 1453

Previous Number Next Number See English 

1453. Quod 'Bethel a mari, et Ai ab oriente' significet quod adhuc status Ipsi obscurus, nempe quoad cognitiones caelestium et spiritualium; aliud enim est in caelestibus esse et aliud in cognitionibus caelestium; infantes et pueri sunt prae adultis in caelestibus, quia in amore erga parentes et in amore mutuo, tum in innocentia; adulti vero sunt prae infantibus et pueris in cognitionibus illorum, et perplures usque non in caelestibus amoris; antequam instruitur homo in illis quae sunt amoris et fidei, est in statu obscuro, nempe quoad cognitiones, qui status hic describitur per quod 'Bethel esset a mari,' hoc est, ab occidente, et 'Ai ab oriente'; per 'Bethel,' ut dictum, significantur cognitiones caelestium, per 'Ai' vero cognitiones mundanorum; illae dicuntur 'ab occidente' cum in obscuro, nam occidens significat in Verbo obscurum; hae dicuntur 'ab oriente' cum in claro, nam oriens respective ad occidentem est clarum; quod occidens et oriens illa significent, non opus est confirmare, quia cuivis absque confirmatione patet: [2] quod autem 'Bethel' significet cognitiones caelestium, constare potest ab aliis locis ubi Bethel nominatur in Verbo, ut in cap. seq. xiii, Quod Abram iverit juxta itinera sua a meridie usque ad Bethelem, usque locum, ubi fuit tentorium illius in initio inter Bethel et inter Aiam, ad locum altaris, quod fecit ibi, vers. 3, 4;

ubi {1}'juxta itinera sua a meridie ad Bethelem' significat progressionem in lucem cognitionum, quare non ibi dicitur quod 'Bethel ab occidente, et (x)Ai ab oriente': de Jacobo ubi vidit scalam, Dixit, Non hoc nisi Domus Dei, et hoc porta caeli.... et vocavit nomen loci hujus Bethel, Gen. xxviii 17, 19;

ubi similiter per 'Bethel' significatur cognitio caelestium; est enim homo 'Bethel,' hoc est, Domus Dei, tum 'porta caeli,' cum in cognitionum caelestibus est; cum regeneratur homo, introducitur per cognitiones spiritualium et caelestium, at cum regeneratus est, tunc introductus est, et est in cognitionum caelestibus et spiritualibus: postea, Dixit Deus ad Jacobum, Surge, ascende Bethelem, et habita ibi, fac ibi altare Deo, Qui apparuit tibi, Gen. xxxv 1, 6, 7;

[3] ubi similiter per 'Bethel' significantur cognitiones: quod arca Jehovae in Bethele, et illuc venirent filii Israelis, et interrogarent Jehovam, Jud. xx 18, 26, 27; 1 Sam. vii 16; x 3, similia significant: tum quod rex Assyriae miserit unum de sacerdotibus, quos transportavit e Samaria, qui consedit in Bethele, et fuit docens eos quomodo timerent Jehovam, 2 Reg. xvii 27, 28: apud Amos, Dixit Amaziah ad Amos, Videns i, fuge tibi in terram Jehudae, et comede ibi panem, et ibi prophetes; et Bethele non addas amplius prophetare, quia sanctuarium Regis haec, et domus Regni haec, vii 12, 13. [4] Postquam profanavit Jeroboam Bethelem, 1 Reg. xii 32; xiii 1-8; 2 Reg. xxiii 15, per Bethelem repraesentabatur contrarium, ut Hos. x 15; Amos. iii 14, 15; (x)v 5-7. Quod autem 'Ai' significet cognitiones mundanorum, confirmari quoque potest ab historicis et propheticis Verbi, apud Jos. vii 2; viii 1-28; Jer. xlix 3, 4. @1 So Sch., but in 1553 S. has secundum, perhaps ivit has been accidentally omitted here.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church