9709. Illi apud quos internus homo est clausus, non sciunt quod internus homo sit, nec credunt quod caelum sit, et quod vita aeterna; et quod mirum, illi usque putant se sapienter prae aliis cogitare, nam amant se et sua, ac adorant illa. Aliter illi apud quos internus homo est apertus versus caelum ad Dominum; hi enim in luce caeli sunt, ita in illuminatione a Domino, illi autem non in luce caeli sunt sed in luce mundi, ita in illuminatione a semet; qui illuminantur a semet et non a Domino, vident falsum ut verum, ac malum ut bonum.
CAPUT XXVII 1. Et facies altare lignis schittim, quinque cubiti longitudo et quinque cubiti latitudo; quadratum erit altare, et tres cubiti altitudo ejus. 2. Et facies cornua ejus super quattuor angulis ejus; ex illo erunt cornua ejus; et obduces illud aere. 3. Et facies lebetes ejus ad decinerandum illud, et palas, et crateres ejus, et fuscinulas ejus, et forcipes ejus; omnibus vasis ejus facies aes. 4. Et facies ei cribrum, opus retis, aere; et facies super reti quattuor annulos aeris super quattuor extremitatibus ejus. 5. Et dabis illud sub ambitu altaris deorsum; et erit rete usque ad medium altaris. 6. Et facies vectes altari, vectes lignis schittim, et obduces illos aere. 7. Et immittentur vectes ejus in annulos, et erunt vectes super duobus lateribus altaris in portando illud. 8. Cavum tabulatum facies illud, quemadmodum visum tibi in monte, ita facient. 9. Et facies atrium habitaculi ad angulum meridiei ad austrum; tapetes, atrio byssino contexto, centum in cubito longitudo ad angulum unum. 10. Et columnae ejus viginti, et bases earum viginti, aere; unci columnarum et cincturae illorum argento. 11. Et ita ad angulum septentrionis in longitudine; tapetes centum longitudine, et columnae ejus viginti, et bases earum viginti, aere; unci columnarum et cincturae (x)earum argento. 12. Et latitudo atrii ad angulum maris, tapetes quinquaginta cubitorum, columnae illorum decem, et bases harum decem. 13. Et latitudo atrii ad angulum orientis versus ortum, quinquaginta cubiti. 14. Et quindecim cubitorum tapetes alae, columnae illorum tres, et bases harum tres. 15. Et alae alteri quindecim tapetes, columnae illorum tres, et bases harum tres. 16. Et portae atrii tegumentum viginti cubitorum, hyacinthino: et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto, opus acupictoris columnae eorum quattuor, et bases harum quattuor. 17. Omnes columnae atrii circumcirca cinctae cincturis argenti, et unci earum argento {1}, et bases earum aere {2}. @1 argenti IT$ @2 aeris IT$ 18. Longitudo atrii centum in cubito, et latitudo quinquaginta in quinquaginta, et altitudo quinque cubiti, byssino contexto, et bases (x)illorum aere. 19. Et omnibus vasis habitaculi in omni {1} servitio ejus, et omnes paxilli ejus, et omnes paxilli atrii aere. @1 See p. ix Preliminary note 1. A begins here.$ 20. Et tu praecipies filiis Israelis, et accipiant ad te oleum olivae purum, tusum, luminari, ad ascendere faciendum lucernam jugiter. 21. In tentorio conventus (x)ab extra velum, quod super testimonium, ordinabit illud Aharon, et filii ejus, a vespera usque ad mane coram JEHOVAH; statutum saeculi generationibus illorum a cum filiis Israelis.