Arcana Coelestia (Elliott) n. 3229

Previous Number Next Number See English 

3229. Si Verbum quoad historica solum, hoc est, quoad sensum externum seu litteralem modo Verbum esset, nunc omnia historica quae ibi, sancta forent; et quod magis, plures qui ibi {1}, ut sancti aestimarentur, et fieret, sicut fit apud multos, quod ut dii colerentur, quia de illis, in sanctissimo quod scriptum est, agitur; quemadmodum illi qui `patres' nominantur, nempe Abraham, Jishak, et Jacob, et post illos, patres tributum, duodecim filii Jacobi, et postea David, (c)ac plures; cum tamen omnes illi homines fuerunt, et quidam illorum parum solliciti de cultu Divino; et quod testari possum, quod apud illos nihil prorsus supra communem sortem humanam sit; et quoque quod in caelis prorsus ignorentur; de quibus, et de quorum {2}statu in altera vita, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicendum. Inde nunc manifeste constare potest quod sensus externus seu litteralis, sit Verbum solum ex sensu interno seu spirituali qui in illo, et ex quo ille. @1 i nominantur$ @2 sorte$

CAPUT XXV 1. Et addidit Abraham, et accepit mulierem; et nomen ejus Keturah. 2. Et peperit ei Zimranem, et Jokshanem, et Medanem, et Midianem, et Jishbakum, et Shuahum. 3. Et Jokshan genuit Shebam et Dedanem: et filii Dedanis fuerunt Asshurim, et Letushim, et Leummim. 4. Et filii Midianis, Ephah, et Epher, et Hanoch, et Abida, et Eldaah; omnes illi filii Keturae. 5. Et dedit Abraham omnia quae ei, Jishako. 6. Et filiis concubinarum, qui Abrahamo, dedit Abraham dona; et misit illos ab apud Jishako filio suo, adhuc illo vivente, orientem versus ad terram orientis. 7. Et hi dies annorum vitarum Abrahami, quos vixit, centum anni, et septuaginta anni, et quinque anni. 8. Et exspiravit et mortuus est Abraham in senectute bona, senex et satur; et collectus ad populos suos. 9. Et sepeliverunt eum Jishak et Jishmael filii ejus, ad speluncam Machpelae, ad agrum Ephronis filii Zohar Hittaei, quae super facies Mamre. 10. Agrum, quem emit Abraham ex filiis Heth; ibi servus Abraham et Sarah uxor ejus. 11. Et fuit post mortem Abrahami, et benedixit Deus Jishako filio ejus; et habitabat Jishak cum Beer-lahai-roi. 12. Et hae nativitates Jishmaelis filii Abrahami, quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo. 13. Et haec nomina filiorum Jishmaelis, in nominibus eorum, secundum nativitates eorum; primogenitus Jishmaelis Nebaioth, et Kedar, et Adbeel, et Mibsam. 14. Et Mishma, et Dumah, et Massa. 15. Hadad, et Tema, Jetur, Naphish, et Kedemah. 16. Et illi filii Jishmaelis, et illa nomina illorum, in villis illorum, et in castellis illorum; duodecim principes populorum suorum. 17. Et hi anni vitarum Jishmaelis, centum anni et triginta anni et septem anni; et exspiravit et mortuus est, et collectus ad populos suos. 18. Et resederunt a Havilah usque ad Shur, quae super facies Aegypti, in veniendo ad Asshur; super facies omnium fratrum suorum cecidit. * * * * 19. Et hae nativitates Jishaki filii Abrahami; Abraham genuit Jishakum. 20. Et fuit Jishak filius quadraginta annorum in accipiendo illo Rebeccam filiam Bethuelis Aramaei e Paddan Aram, sororem Labanis Aramaei, sibi ad mulierem. 21. Et oravit Jishak ad Jehovah propter mulierem suam, quia sterilis ea, et exoratus illi Jehovah, et concepit Rebecca mulier ejus. 22. Et collidebant se filii in medio illius; et dixit, Si ita, ad quid hoc, ego? et ivit ad interrogandum Jehovam. 23. Et dixit Jehovah illi, Duae gentes in utero tuo, et duo populi e visceribus tuis separabuntur, et populus prae populo valebit, e major serviet minori. 24. Et impleti sunt dies ejus ad pariendum, et ecce gemini in utero ejus. 25. Et exivit primus rufus totus is, sicut tunica pilosa, et vocabant nomen ejus Esau. 26. Et post ita, exivit frater ejus, et manus ejus prehendens in calcaneum Esavi, et vocabat nomen ejus Jacob. Et Jishak filius sexaginta annorum in pariendo illos. 27. Et adoleverunt pueri, et fuit Esau vir sciens venationis, vir agri; et Jacob vir integer, habitans tentoria. 28. Et amabat Jishak Esavum, quia venatio in ore ejus; et Rebecca amans Jacobum. 29. Et coxit Jacob pultem, et venit Esau de agro, et is lassus. 30. Et dixit Esau ad Jacobum, Fac mihi sorbere quaeso e rubro, rubrum hoc, quia lassus ego; propterea vocavit nomen ejus Edom. 31. Et dixit Jacob, Vende sicut hodie primogenituram tuam mihi. 32. Et dixit Esau, Ecce ego vadens ad moriendum, et ad quid hoc mihi primogenitura? 33. Et dixit Jacob, Jura mihi sicut hodie; et juravit illi, et vendidit primogenituram suam Jacobo. 34. Et Jacob dedit Esavo panem et pultem lentium, et edit, et bibit, et surrexit, et ivit; et contempsit Esau primogenituram.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church