3309. `Et fuit Esau vir sciens venationis': quod significet bonum vitae ex veris sensualibus et scientificis, constat ex repraesentatione `Esavi' quod sit bonum vitae, de qua supra; et ex significatione `viri scientis venationem' quod sint illi qui in affectione veri, de qua sequitur; `vir' enim `sciens' praedicatur de affectione veri, seu {1}de illis qui in affectione veri sunt; `venatio' autem significat ipsa vera, sed vera quae sunt naturalis hominis ex quibus bona; et quia vera naturalis hominis sunt illa quae vocantur scientifica, n. 3293, et scientifica sunt imprimis duplicis generis seu duplicis gradus, nempe sensualia et scientifica, per `venationem' hic significantur utraque; sensualia sunt in quibus {2}pueri, scientifica in quibus iidem cum adolescunt; nullus enim potest esse in veris scientificis nisi prius sit in veris sensualibus, nam ideae scientificorum ab his comparantur; ex his dein vera adhuc interiora possunt addisci et capi, quae vocantur doctrinalia, quae significantur per `virum agri,' de quibus mox sequitur. [2] Quod per `venationem' significentur vera sensualia et scientifica, in quibus docentur, et quibus afficiuntur illi qui in bono vitae sunt, est {3}quia venatio in lato sensu sunt illa quae per venationem capiuntur, ut arietes, haedi, caprae, et similia, quae quod sint bona spiritualia, videatur n. (x)2180, 2830; et quia etiam venationis arma, quae fuerunt pharetra, arcus et jacula, sunt doctrinalia veri, n. (x)2685, 2686, 2709; {4}quod talia sint quae per venationem significantur, constare potest ex illis quae ad Esavum a patre ejus Jishako capite sequente xxvii, dicuntur, Tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum Num, et exi agrum, et venare mihi venationem, et fac mihi cupedias, quemadmodum amavi, vers. 3, 4:
et ad Jacobum, qui ibi pro Esavo, in eodem capite, Adfer mihi ut edam e venatione filii mei, ideo ut benedicat tibi anima mea, vers. 25;
ex quibus patet quid per venationem significatur: [3] inde est quod `venari' sit docere, {5}ut et persuadere, et hoc in utroque sensu, nempe ex affectione veri et ex affectione falsi; ex affectione veri apud Jeremiam, Reducam eos super terram eorum, quam dedi patribus eorum;
ecce Ego mittens ad piscatores multos, et piscabuntur eos; et post ita, mittam ad multos venatores, et venabuntur eos desuper omni monte, et desuper omni colle, et a foraminibus petrarum, xvi 15, 16;
`piscatores' pro illis qui ex veris sensualibus docent, n. 40, 991; `venatores' qui ex veris scientificis, et quoque ex doctrinalibus; `super omni monte, et super omni colle' pro docere illos qui in affectione boni et in affectione veri sunt; quod `mons et collis' sint illa, videatur n. 795, 796, 1430; simile involvit `venari in agro,' ut Gen. xxvii 3: persuadere ex affectione falsi, apud Ezechielem, Ecce Ego quoad pulvillos vestros, quibus vos venantes ibi animas ad evolandum, et abrumpam eos desuper brachiis vestris et dimittam animas quas vos venantes, animas ad evolandum et disrumpam velamina vestra, et eripiam populum Meum e manu vestra, et non erunt amplius in manu vestra in venationem, xiii 18-21;
de significatione `venationis' in hoc sensu videatur n. 1178; sed {6}hujus generis venationi tribui solent retia. @1 i quod idem$ @2 i sunt$ @3 quia per Venationem in lato sensu significantur illa quae venatione capiuntur$ @4 ut$ @5 et sic$ @6 huic I$