Arcana Coelestia (Elliott) n. 4523

Previous Number Next Number See English 

4523. Continuato de Correspondentia Oculi et Lucis cum Maximo Homine

Quisque qui de aere et sono aliquid novit, scire potest quod auris prorsus formata sit ad corum modificationum naturam, ita quod auris quoad suum corporeum et materiale illis correspondeat; et qui de aethere ac de luce aliquid scientiae hausit, novit quod oculus quoad suum corporeum et materiale illorum modificationibus correspondenter formatus sit; et hoc usque adeo ut quicquid arcani in natura aeris et soni reconditum est, hoc inscriptum {1} sit organismo auris, et quicquid arcani in natura aetheris et lucis, hoc in organismo oculi sit; [2] consequenter qui in anatomicis et simul physicis peritus est, per indagationes scire potest quod non modo organa sensoria sed etiam motoria, ut et omnia viscera, quoad illorum corporea et materialia correspondeant illis quae in natura mundi sunt, et `sic' quod totum corpus sit organum compositum ex omnium arcanissimis quae in natura `mundi sunt', et secundum corum sanctas agendi vires, (c)et mirabiles fluendi modos: inde est quod homo ab antiquis dictus sit parvulus mundus seu microcosmus. [3] Qui haec novit, etiam nosse potest quod quicquid in mundo et ejus natura est, non existat a se sed a priore se, et quod hoc prius non {2} possit existere a se sed a priore se, et hoc usque ad Primum, a quo ordine existent sequentia; et quia inde existunt etiam inde subsistunt, nam subsistentia est perpetua existentia; inde sequitur quod omnia et singula usque ad ultima naturae, a Primo non solum exstiterint, sed etiam a Primo subsistant {3}; nisi enim (t)perpetuo exsisterent, et nisi nexus continuus foret a {4} Primo, et sic cum Primo, momento dilaberentur et perirent. @1 i quasi$ @2 nec$ @3 i perpetuo$ @4 i omnium quae in natura$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church