Arcana Coelestia (Elliott) n. 3086

Previous Number Next Number See English 

3086. Ut aliqua idea tametsi communissima, haberi queat de illis quae hic in sensu interno continentur, sciendum quod in toto hoc capite agatur de vero Divino quod conjungendum Divino Bono; quod nempe Divinum Bonum influxerit in naturalem hominem, hoc est, in scientifica, cognitiones et doctrinalia ibi, haec enim sunt naturalis hominis quatenus in memoria ejus, et quod per influxum illum omnia quae ibi, illustraverit, vivificaverit, et disposuerit in ordinem, omnis enim lux, vita et ordo in naturali homine est ex influxu ex Divino ut cuivis si attendit, notum esse potest; per influxum {1}illum existit affectio, primum affectio communis veri, de qua affectione in binis his versibus agitur, de ejus origine, n. 3077, 3078, de ejus quali, n. 3079-3081, de primo initiationis, n 3082-3084: in illis autem quae nunc immediate sequuntur, describitur in sensu interno processus ille ulterius, nempe exploratio illius veri, tum separatio maternorum quae primum ei adjuncta, et sic porro. Sed scio quod haec arcaniora sint quam ut in captum cadant, et hoc ex causa, ut dictum, quia ignota; sed quia internus sensus illa describit, et hoc quoad omnes circumstantias, non potest aliter, utcumque apparitura sint super captum, quin exponantur; ad minimum inde videri potest quanta arcana in {2}Verbi sensu interno sunt, tum quod talia arcana sint, quae vix apparent in luce mundi, in qua homo est dum vivit in corpore, sed quod semper manifestius et clarius, quo a luce mundi venit in lucem caeli, in quam venit post mortem, ita in qua sunt animae beatae et felices, hoc est, angeli. @1 inde$ @2 after interno$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church