6325. Est aeterna veritas quod Dominus regat caelum et terram, tum quod nullus a se vivat praeter Dominum, consequenter quod omne vitae influat, vitae bonum a Domino, et vitae malum ab inferno; haec fides caelorum est; cum homo est in fide illa, in qua potest esse cum in bono, tunc ei malum non potest affigi et appropriari, quia novit quod non a se sed ab inferno; cum homo in hoc statu est, tunc potest donari pace, nam tunc unice fidet Domino; nec pax aliis dari potest quam qui in fide illa ex charitate sunt, nam alii conjiciunt se continue in sollicitudines et cupiditates a quibus intranquillitates. Putant spiritus qui semet regere volunt, quod id foret amittere suum voluntarium, ita liberum, consequenter omne jucundum, ita omnem vitam et ejus suavitatem; hoc dicunt et putant quia non sciunt quomodo se res habet; homo enim qui ducitur a Domino, is in ipso libero est, et sic in ipso jucundo et beato; appropriantur ei bona et vera, datur ei affectio et desiderium faciendi bonum, ei tunc nihil ei felicius est quam usus praestare; datur ei perceptio boni, etiam sensatio ejus, et datur ei intelligentia et sapientia; et haec omnia sicut ejus propria; nam tunc est recipiens vitae Domini. Notum est in orbe erudito quod causa principalis et instrumentalis simul unam causam agat; homo quia est forma recipiens vitae Domina, est causa instrumentalis, (x)vita autem ex Domino est causa principalis, haec vita sentitur in instrumentali sicut ejus, cum tamen non est ejus.