Arcana Coelestia (Elliott) n. 6324

Previous Number Next Number See English 

6324. Spiritus qui multum ratiocinantur in altera vita, parum percipiunt quid verum et bonum, quare nec in societates interiores angelicas admitti (x)queunt, nam illis ibi non communicari potest aliquid intelligentiae; illi quoque inter se ratiocinati sunt de influxu omnium cogitationum et affectionum, et dicebant, si ita, nullus posset reus fieri, et luere poenam alicujus delicti; at respondebatur illis, si homo crederet sicut (t)se res habet, quod nempe omne bonum et verum sit a Domino, et omne malum et falsum ab inferno, quod tunc non potuisset reus fieri alicujus delicti, et ei imputari malum; sed quia credit quod a se, appropriat sibi malum, nam fides hoc facit; ita malum inhaeret, nec ab illo separari potest; immo talis est homo quod indignaturus sit, si quis diceret illum cogitare et velle ex aliis, non a se.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church