Arcana Coelestia (Elliott) n. 4976

Previous Number Next Number See English 

4976. `Et ministravit illi': quod significet quod scientificum appropriaretur bono suo, constat ex significatione `ministrare' quod sit inservire suppeditando id cujus indiget alius, hic appropriari quia agitur de bono naturali cui appropriandum scientificum; `ministrare' etiam praedicatur de scientificis, per ministrum enim et per servum in Verbo significatur scientificum seu verum naturale, quia hoc subordinatum est bono ut suo domino;

scientificum ad jucundum naturalis hominis, seu quod idem, verum naturale ad bonum ejus, se habet prorsus sicut aqua ad panem, seu potus ad cibum; aqua seu potus facit ut diluatur panis et cibus, et dilutus feratur in sanguinem et inde in partes corporis circumquaque, et nutriat illas; absque enim aqua {1}aut potu panis seu cibus non resolvitur in sua minuta, nec circumfertur ad usum; [2] ita quoque est scientificum respective ad jucundum, seu verum respective ad bonum; quapropter bonum appetit et desiderat verum, et hoc propter usum ut sibi ministret et serviat; correspondent etiam similiter; homo in altera vita non nutritur per aliquem cibum et potum naturalem, sed per cibum et potum spiritualem; cibus spiritualis est bonum, et potus spiritualis est verum; quapropter ubi in Verbo panis aut cibus nominatur, angeli intelligunt panem seu cibum spiritualem, nempe bonum amoris et charitatis, et ubi aqua aut potus nominatur, intelligunt aquam seu potum spiritualem, nempe verum fidei; inde videri potest quid verum fidei absque bono charitatis, tum quomodo illud absque hoc nutrire potest internum hominem, quod nempe sicut sola aqua seu solus potus absque pane et cibo; quod inde `homo emacietur' et pereat, notum est. @1 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church