Arcana Coelestia (Elliott) n. 8443

Previous Number Next Number See English 

8443. `Et ecce gloria Jehovae visa in nube': quod significet praesentiam Domini in vero accommodato ad apperceptionem, constat ex significatione `gloriae Jehovae' quod sit praesentia et Adventus Domini, de qua supra n. 8427, et ex significatione `nubis' quod sit sensus litteralis Verbi, de qua Praefatio ad Gen. xviii et n. 4391, 5922, 6343 fin., 6752, 8106, ita verum accommodatum ad apperceptionem, nam Verbum in littera est tale verum; at `gloria quae in nube' est Divinum Verum quod non ita accommodatum est ad apperceptionem, quia est supra sensuum fallacias et apparentias, ita est quoque sensus internus Verbi, Praefatio ad Gen. xviii, n. 5922, 8427; quod `gloria' sit sensus internus Verbi, est quia in illo sensu agitur de Ecclesia et de regno Domini, et in supremo sensu de Ipso Domino, in quo sensu etiam est Ipsissimum Divinum Verum. Verum Divinum non est 2 unius gradus sed plurium: verum Divinum in primo gradu et quoque in secundo est {1}quod immediate procedit a Domino; hoc supra intellectum angelicum est: verum autem Divinum in tertio gradu est quale est in intimo seu tertio caelo; hoc tale est ut ne hilum ejus ab homine capi possit: verum {2} Divinum in quarto gradu est quale est in medio seu secundo caelo; hoc nec intelligibile est homini: verum autem Divinum in quinto gradu est quale est in ultimo seu primo caelo; hoc aliquantisper ab homine, sed illustrato, percipi potest, at usque est tale ut multa ejus pars per voces humanas enuntiari nequeat, {3}et cum cadit in ideas, facit facultatem percipiendi, et quoque credendi quod ita sit: at verum Divinum in sexto gradu est quale est apud hominem, accommodatum ejus apperceptioni, ita est sensus litterae Verbi; hic sensus seu hoc verum {4}repraesentatur per `nubem,' et interiora vera 3 per `gloriam in nube'; inde est quod {5}Jehovah, hoc est, Dominus, toties apparuerit Moschi et filiis Israelis in nube, ut Exod. (x)xxiv 15, 16, xl 34, 35; 1 Reg. viii 10, 11; Matth. xxiv 30, et alibi; {6} apparitio Domini est per Divinum Verum, et quoque est Divinum Verum {7}. Quod `nubes' sit verum accommodatum apperceptioni, est ex repraesentativis in altera vita; ibi loquela angelica superiorum caelorum apparet illis qui infra sunt sicut lux et quoque sicut splendor e luce, at loquela angelorum inferioris caeli apparet sicut nubes candida in varia forma, et in densitate et tenuitate secundum {8}} quale veritatum; ex his constare potest quod per `gloriam Jehovae visam in nube' significetur praesentia Domini in vero accommodato ad apperceptionem. @1 quale est$ @2 i autem$ @3 at$ @4 significatur$ @5 cum Jehovah, hoc est, Dominus apparuit Moschi et filiis Israelis, toties apparuerit in nube$ @6 i nam$ @7 i in forma$ @8 i differentiam in gradu, et quoque secundum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church