5576. `Et fames ingravescebat': quod significet desolationem ex indigentia spiritualium, constat ex significatione `famis' quod sit defectus cognitionum boni et veri, de qua n. 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, et inde desolatio, n. 5360, 5376, 5415; et quia desolatio existit ex penuria (c)et inde indigentia spiritualium, per `famem' etiam haec significatur. Fames in mundo spirituali seu in caelo, non est fames pro cibo, nam angeli materiali cibo non vescuntur, est hic cibus pro corpore quod circumfert homo in mundo, sed est fames pro tali cibo qui mentes eorum nutrit; is cibus est intelligere verum et sapere bonum, qui cibus vocatur cibus spiritualis; et quod mirum, etiam angeli nutriuntur illo cibo; [2]quod constare mihi potuit ex eo quod infantes, qui infantes mortui sunt, (t)postquam in caelo instructi sunt in veris quae intelligentiae et bonis quae sapientiae, non appareant amplius ut infantes sed ut adulti, et hoc secundum incrementum in bono et vero; tum ex eo quod angeli continuo desiderent illa quae intelligentiae et sapientiae sunt; et quando in vespera sunt, hoc est, in statu cum illa deficiunt, quod tantum sint in non felicitate respective, et quod tunc nihil plus esuriant et appetant quam ut e novo illucescat illis mane, et in vitam felicitatis quae est intelligentiae et sapientiae, redeant; [3]quod intelligere verum et velle bonum sit cibus spiritualis, constare quoque potest cuivis qui reflectit; qui cibo materiali pro nutritione corporis fruitur, si simul quoque hilari animo est et in sermocinatione de talibus quae favent, tunc cibus materialis qui pro corpore, melius nutrit, indicium quod correspondentia sit inter cibum spiritualem qui animae, et {1} cibum materialem qui corporis; et porro ex eo, qui in desiderio est imbuendi animum talibus quae scientiae, intelligentiae et sapientiae sunt, quando ab illis detinetur, quod tunc incipiat contristari et angi, et sicut is qui in fame, desiderare ut ad spiritualem suum cibum, ita ad nutritionem animae suae redeat. [4]Quod cibus spiritualis sit qui nutrit animam, sicut cibus materialis corpus, constare quoque potest ex Verbo; ut apud Mosen, Non per panem solum vivit homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae vivit homo, Deut. viii 3, Matth. iv 4;
`enuntiatum oris Jehovae' est in genere Divinum Verum quod procedit a Domino, ita omne verum sapientiae, in specie Verbum, in quo et ex quo illa quae sapientiae: et apud Johannem, Operamini cibum, non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit, vi 27;
quod `ille cibus' sit verum sapientiae quod procedit a Domino, constat; [5]inde quoque sciri potest quid intelligitur per haec Domini verba in eodem capite:
Caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus vere est potus, ibid. vers. 55;
quod nempe `caro Domini' sit Divinum Bonum, n. 3813, et `sanguis Ipsius' Divinum Verum, n. 4735; cum enim Dominus Humanum Suum totum Divinum fecit, tunc `caro' non aliud est quam Divinum Bonum, et `sanguis' Divinum Verum; quod in Divino non intelligendum materiale, constare potest, quapropter `cibus' in supremo sensu, hoc est, cum praedicatur de Domino, est Bonum Divini Amoris ad salvandum genus humanum; hic cibus quoque est qui intelligitur per Domini verba apud Johannem, Jesus dixit discipulis, Ego cibum habeo quem edam, quem vos nescitis. . . . Cibus Meus est ut faciam voluntatem Ipsius Qui misit Me, et perficiam Ipsius opus, iv 32,34;
`facere voluntatem Ipsius Qui misit, et perficere Ipsius opus' est salvare genus humanum; Divinum ex quo id, est Divinus Amor. Ex his nunc patet quid in sensu spirituali per `famem' intelligitur. @1 i inter$