8562. `Et nulla aqua ad bibendum populo': quod significet defectum veri et inde recreationis, constat ex significatione `aquae' quod sit verum {1} fidei, de qua n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, et ex significatione `bibere' quod sit instrui in veris fidei, et recipere illa, de qua n. 3069, 3772, 4017, 4018, hic recreari, nam sicut aqua et potus recreant vitam naturalem, ita vera et cognitiones veri vitam spiritualem, {2}nam qui in vita spirituali est desiderat sustentationem ejus a talibus quae vocantur cibi et potus caelestes, quae sunt bona et vera fidei, aeque ac qui in vita naturali sustentationem a talibus quae sunt cibi et potus naturales. 2 Quod nunc agatur de tentatione quoad verum, est quia mox prius actum est de tentatione quoad bonum, post quam tentationem acceperunt mannam, per quam significatur bonum; cum {3}enim homo donatur bono a Domino, tunc venit in desiderium veri, et hoc desiderium accenditur secundum defectum ejus, bonum enim jugiter appetit verum; omnis affectio genuina veri ex bono est; se habet (d)hoc sicut cibus, quod is absque potu nequeat nutricioni esse vitae naturali, et quoque quod cibus appetat potum, cum quo conjungatur, ut inserviat usui; haec nunc causa est cur tentatio quoad verum sequatur immediate tentationem quoad bonum; tentatio {4} aggreditur id quod amat et desiderat homo, n. 4274, 4299. @1 i quod$ @2 qui enim$ @3 itaque$ @4 i enim$