9109. Adstantes inde appercipiebant qualis est externus seu naturalis homo separatus ab interno cum venit in sphaeram spiritualem, quae est sphaera vitae interni hominis; sphaera circumdat unumquemque quae effluit ex vita amoris ejus, videatur {1} n. 1048, 1053, 1316, 1504-1512, 4464, 5179, 6206 fin., 7454, quod nempe insaniat; causa est quia naturalis homo separatus a spirituali solum ex mundo sapit, et nihil ex caelo; et qui solum ex mundo sapit, is nihil credit nisi quod sensus capiunt, et quod credit, ex fallaciis sensuum credit, proinde ex falsis; inde est quod spiritualia ei non sint aliquid, usque adeo ut vix sustineat audire spirituale nominari; inde quoque est quod non capiat quid internus homo, et inde {2} non credat quod sit; quapropter tales insaniunt cum tenentur in sphaera spirituali; aliter cum vivunt in mundo, tunc vel naturaliter de spiritualibus cogitant vel avertunt aurem, hoc est, audiunt et non attendunt; quod talibus sit {3} dolor et caecitas cum in sphaeram spiritualem elevantur, videatur n. 8797. @1 quisque enim in sphaera suae vitae est,$ @2 det inde i proinde$ @3 fit$