Arcana Coelestia (Elliott) n. 5293

Previous Number Next Number See English 

5293. `Et {1}congregent' omnem cibum': quod significet omnia quae usus, constat ex significatione `congregare' quod sit conferre et conservare; et ex significatione `cibi' quod sint illa quae usus; cibus in sensu interno proprie significat illa quae nutriunt animam hominis, hoc est, quae nutriunt illum post vitam {2}corporis, nam (t)is tunc vivit anima seu spiritus, et non amplius opus habet cibo materiali sicut in mundo, sed cibo spirituali, qui cibus est omne id quod est usus et omne id quod conducit ad usum; quod conducit ad usum, est scire quid bonum et verum; {3} quod est usus, est velle et facere illa; haec sunt quibus nutriuntur angeli, et quae ideo dicuntur cibi spirituales et caelestes; mens hominis, ubi ejus interior intellectus et interior voluntas, seu ubi {4}intentiones aut fines, nec nutritur alio cibo, etiam cum vivit in corpore; cibus materialis non illuc penetrat sed solum ad illa quae corporis sunt, quae cibus ille sustentat ob finem ut mens illa {5}suo cibo frui queat cum corpus suo, hoc est, ut mens illa sana sit in corpore sano; [2] quod cibus in spirituali sensu sit omne quod usus, est quia omne scire hominis, ac omne ejus intelligere ac sapere, et sic omne ejus velle, pro fine habebit usum, inde secundum quale usus est quale vitae ejus. Quod cibus in sensu interno sit omne quod est usus, patet ab his Domini verbis, Jesus dixit discipulis, Ego cibum habeo quem edam, quem vos nescitis: dicebant {6} discipuli ad se invicem, Num quis attulit Ipsi quod comederet? dicit illis Jesus, Cibus Meus est ut faciam voluntatem Ipsius Qui misit Me, et perficiam Ipsius opus, Joh. iv 32-34: et alibi, Operamini cibum (x)non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit, hunc Pater obsignavit Deus, Joh. vi 27. @1 congregavit I$ @2 in corpore$ @3 i et$ @4 ejus intentiones seu$ @5 sua I$ @6 i ergo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church