Arcana Coelestia (Elliott) n. 1900

Previous Number Next Number See English 

1900. `Ingredere quaeso ad ancillam meam': quod significet conjunctionem cum exteriore, constat quoque ab illis quae prius dicta, quod nempe rationale hominis concipiatur et gignatur ab interno homine ut patre et ab exteriore ut matre; ipsa vita hominis est ab interno homine, qui non communicationem habere potest cum externo nisi obscurissimam priusquam formata sunt vasa recipientia quae sunt memoriae, quod fit per cognitiones et scientias; [2] influxus interni hominis est in cognitiones et scientifica exterioris, media affectione; antequam haec sunt, interea quidem est communicatio, sed per solas affectiones per quas regitur externus, inde modo communissimi motus et quidam appetitus, tum {1} quaedam caecae inclinationes quales apparent apud infantes: sed vita haec fit per gradus distinctior, sicut formantur vasa memoriae per cognitiones et vasa interioris memoriae per rationalia; sicuti haec vasa formantur et in serie disponuntur, et quidem in tali ut se mutuo spectent respective sicut consanguinitates et affinitates seu sicut societates et familiae, ita perficitur correspondentia externi hominis cum interno; et adhuc melius per rationalia, quae intermedia sunt; [3] sed usque non congruenter nisi cognitiones per quas illa formantur, sint veritates; interni enim hominis caelestia et spiritualia non correspondentiam sibi inveniunt nisi in veritatibus; hae in organicis utriusque memoriae formis sunt genuina vasa quibus caelestia amoris et spiritualibus fidei possunt inaptari: tunc enim disponuntur a Domino secundum ideam et imaginem societatum caeli seu regni Ipsius, adeo ut fiat homo in exigua forma caelum seu regnum Domini, ut quoque mentes illorum qui in caelestibus amoris et spiritualibus fidei sunt, in Verbo appellantur: sed haec dicta sunt illis qui profundius cogitare amant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church