8629. Quidam spiritus ex inferiore terra ascendens ad me venit, et dixit quod audiverit illa quae cum aliis spiritibus locutus sum, sed quod vix aliquid intellexerit quae dicta sunt de vita {1}et luce spirituali; interrogabatur num illa discere vellet; dicebat quod non eo animo venerit, ex quo concludi potuit quod non vellet; erat valde stupidus; dictum ab angelis quod ille cum in mundo vixit homo, fuerit inter celebratiores propter eruditionem; erat frigidus, quod ab afflatu manifeste sentiebatur, quod signum erat luminis mere naturalis, et nullius spiritualis, ita quod per scientias non aperuerit sed occluserit sibi viam ad lucem caeli. @1 spirituali ac coelesti$