Arcana Coelestia (Elliott) n. 9922

Previous Number Next Number See English 

9922. `In medio illorum circumcirca': quod significet ex interiore scientificorum boni undequaque, constat ex significatione {1}'in medio' quod sit interius, de qua n. 1074, 2940, 2973, 5897; ita in medio, cum de auditione et perceptione doctrinae et cultus, quae per `tintinnabula' {2}significantur, est ex interiore; ex significatione `malogranatorum in quorum medio erant, quod sint scientifica boni, de qua supra n. 9918; et ex significatione `circumcirca' quod sit undequaque, ut supra n. 9920. Quod tintinnabula in medio malogranatorum posita fuerint, erat causa quia scientifica, quae per `malogranata' significantur, sunt recipientia, et sicut vasa veri et boni, n. 1469, 1496, 3068, 5373, 5489, 7770; ac doctrina et cultus, quae per `tintinnabula' significantur, {3}erunt ex {4}bono et vero, quae intus in scientificis ut in suis vasis sunt; si non ex illis sed solum ex scientificis, non aliquid vitae habent; dicitur quod doctrina et cultus erunt ex bono et vero, quae intus in scientificis, non autem ex scientificis absque illis; sed quia pauci possunt capere quomodo 2 illud se habet,ideo, quantum fieri potest,ad captum explicabitur: scientifica dicuntur omnes res memoriae externae seu naturalis, datur enim memoria externa, quae est rerum in mundo naturali, et datur memoria interna, quae est rerum in mundo spirituali, videantur n. 2469-2494, 2831, 5212, 9394, 9723, 9841; res quae memoriae internae {5}inscripta sunt non vocantur scientifica, quia sunt res vitae hominis, sed vocantur vera quae fidei et bona quae amoris; haec sunt quae erunt intus in scientificis; {6}in homine enim est externum, quod vocatur externus homo, ac internum, quod internus homo; internum erit in externo, sicut anima in (d)suo corpore; ita illa quae in interno homine sunt erunt in illis quae in externo, sic enim est anima seu vita in {7}hoc; quapropter si non interna seu quae interni hominis (d)sunt in externis sunt, non est anima in iis, ita non vita; quia bonum amoris ac fidei est internum, sequitur quod in externis {8}illud bonum erit, ita in scientificis, nam scientifica, ut prius dictum est, sunt recipientia et sicut vasa internorum, proinde ex illis quae in recipientibus seu vasis, erit doctrina et cultus, {9}quae non sunt {10}in recipientibus et vasis inanibus seu vacuis ab illis. Ex his patet quomodo intelligendum quod omnia doctrinae et cultus erunt ex {11}interioribus scientificorum boni, quae significantur per quod tintinnabula auri essent in medio malogranatorum. 3 Porro sciendum quod dentur scientifica boni, et scientifica veri, et quod {12}vera ibi sint iterum vasa recipientia boni, nam vera fidei sunt vasa boni amoris. Ad illustrationem hujus rei videantur quae de scientificis prius {13} dicta et ostensa sunt, nempe, quod scientifica sint res memoriae {14} in naturali homine, n. 3293, 3309, 3310, 4967, 5212, 5774, 5874, 5886, 5889, 5934, quod per scientifica aperiatur internus homo, n. 1495, 1548, 1563, 1895, 1940, 3085, 3086, 5276, 5871, 5874, 5901, quod scientifica sint media sapiendi et quoque media insaniendi, n. 4156, 4760, 8628, 8629, quod scientifica sint vasa veri, et vera vasa boni, n. 1469, 1496, 3068, (t)3079, 3318, 5489, 5881, 6023, 6071, 6077, 6750, 7770, 8005, 9394, 9724, quod scientifica inserviant interno homini,{15} n. 1486, 1616, 2576, 3019, 3020, 3665, 5201, 5213, 6052, 6068, 6084, 9394, quod scientifica, quae sunt res memoriae externae, cum fiunt vitae, evanescant e memoria externa, sed inscripta maneant memoriae internae, n. 9394, 9723, 9841, quod homo qui in veris fidei ex bono charitatis est elevari possit supra scientifica, n. 6383, 6384, quod dicitur elevari supra sensualia, n. 5089, 5094, 6183, 6313, 6315, 9730, quod homo secum ferat scientifica seu res memoriae externae in alteram vitam cum moritur, {16}at quod tunc quiescant, et quomodo, n. 2475-2486, 6931. @1 in medio altered to medii$ @2 significatur$ @3 sunt$ @4 vero et bono$ @5 inscribuntur$ @6 homo enim habet$ @7 his$ @8 illa erunt$ @9 et$ @10 ex$ @11 interiori$ @12 scientifica veri$ @13 i passim$ @14 i quae$ @15 i et quomodo$ @16 sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church