9921. `Et tintinnabula auri': quod significet omnia doctrinae et cultus ex bono transeuntia ad illos qui ab Ecclesia, constat ex significatione `tintinnabulorum' quod sint omnia doctrinae et cultus transeuntia ad illos qui ab Ecclesia, de qua sequitur; quod ex bono, significatur per quod essent ex auro, nam `aurum' significat bonum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9510, 9874, 9881, (x)9884. Quod `tintinnabula' sint omnia doctrinae et cultus transeuntia ad illos qui ab Ecclesia, est quia per illa a populo audiebatur et percipiebatur praesentia Aharonis in ministrando, {1}per `populum' enim significantur illi qui ab Ecclesia, et per `ministerium Aharonis' {2}significantur omnia doctrinae et cultus; quapropter in sequentibus dicitur, Et erunt super Aharone ad ministrandum, et audietur vox ejus in intrando illo ad sanctum coram Jehovah, et in exeundo illo, ex quibus patet quid per `tintinnabula' significatur. Quod tintinnabula illa in fimbriis posita fuerint, erat causa quia sancta doctrinae {3}sunt in extremis, et (d)quoque ibi ac inde auditio et perceptio, videatur n. 9824, 9905. @1 et per populum$ @2 significabantur$ @3 et cultus est$