9920. `Super fimbrias ejus circumcirca': quod significet in extremis, ubi naturale, undequaque, constat ex significatione `fimbriarum' quod sint extrema, ubi naturale, de qua supra n. 9917, et ex significatione `circumcirca' quod sit undequaque; nam cum fimbriae significant extrema, tota circumferentia quae ex fimbriis, significat {1}omne extremum, proinde ubivis seu undequaque ibi. @1 omnia extrema, proinde circumcirca significat$