Arcana Coelestia (Elliott) n. 5259

Previous Number Next Number See English 

5259. `Et locutus Pharaoh ad Josephum': quod significet cogitationem caelestis spiritualis e naturali, constat ex illis quae supra n. 5251 dicta sunt, ubi similia, praeter solum quod ibi {1}dicatur, `dixit Pharaot ad Josephum', hic autem {2}`locutus ad illum', `dixit' enim significah perceptionem, `locutus' autem cogitationem, n. 2271, 2287, 2619. Quod per `locutus Pharaoh ad Josephum' significetur cogitatio caelestis spiritualis e naturali, et non vicissim, est quia id quod exterius est, nusquam cogitat ex se, sed ex interiore, seu quod idem, id quod inferius est, non nisi quam a superiore, tametsi dum interius seu superius cogitat in exteriore seu inferiore, apparet sicut exterius seu inferius ex se cogitaret, sed est fallacia; (m t)se habet hoc sicut qui videt aliquid in speculo et non scit quod ibi speculum sit, {3}is putat quod ibi sit ubi apparet, cum tamen non ibi sit; [2] quia nunc caeleste spiritualis est interius seu superius, et naturale est exterius seu inferius, inde per `locutus Pharaoh ad Josephum' in sensu interno significatur cogitatio caelestis spiritualis e naturali.(n) Verbo, nihil quod infra est, potest quicquam ex se, sed quod potest, hoc habet a superiore, et quia ita, sequitur evidenter quod a Supremo sit omne, hoc est, a Divino; consequenter quod homo ex intellectu cogitet, et ex voluntate agat, id a Supremo seu a Divino habeat, {4}at quod false cogitet et male agat, est ex forma quam sibi ipsi impressit; {5}sed quod vere cogitet et bene agat, est ex forma quam receperat a Domino; notum enim est quod una eademque potentia et vis (t)producat motus diversos secundum constructiones in mediis et extremis, ita in homine vita ex Divino diversas cogitationes et diversas actiones, secundum formas. @1 dicitur quod,$ @2 i quod$ @3 tunc$ @4 sed$ @5 at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church