Arcana Coelestia (Elliott) n. 215

Previous Number Next Number See English 

215. Quod proprium non sit nisi malum et falsum, exinde etiam mihi constare potuit quod quicquid usquam spiritus locuti sint ex se, fuerit malum et falsum, usque adeo ut cum modo nosse daretur quod ex se, scirem ilico quod falsum; tametsi in tam forti persuasione essent, cum loquerentur, quod verum, ut nihil dubitarent: similis iis est homo qui talis. Similiter, quicumque ratiocinari coeperunt de illis quae sunt vitae spiritualis et caelestis aut quae sunt fidei, percipere datum quod dubitarent, immo negarent; nam ratiocinari de fide est dubitare et negare: et quia ex semet seu ex proprio, sunt merae falsitates, in quas cadunt, proinde in abyssum caliginum, hoc est, falsitatum; in qua abysso cum sunt, tunc munus scrupulus praevalet mille veritatibus, qui est sicut pulvisculus qui adpositus pupillae oculi facit ut universum et quicquid in universo est, non videat. De iis ita Dominus apud Esaiam, Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus, v 21:

et apud eundem, Sapientia tua, et scientia tua, ea avertit te, et dixisti in corde tuo, Ego, et nullus praeter me amplius; et veniet super te malum, cujus ignoras exortum, et cadet super te {1} aerumna, quam non poteris expiare, et veniet super te repente vastatio, quam non scis, xlvii 10, 11:

apud Jeremiam, Stupidus factus omnis homo a scientia, pudefactus omnis conflator a sculptili; nam mendacium fusile ejus, nec spiritus in eis, li 17;

'sculptile' pro falso quod proprii; 'fusile' pro malo quod proprii. @ 1 Sch. calamitas.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church