Arcana Coelestia (Elliott) n. 6865

Previous Number Next Number See English 

6865. `Et educ populum Meum filios Israelis ex Aegypto': quod significet inde liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali a falsis infestantibus, constat ex significatione `educere' quod sit liberatio; ex significatione `filiorum Israelis' quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6637; et ex significatione `Aegypti' quod sit scientificum falsum quod contra vera Ecclesiae, ita falsum infestans, de qua n. 6692. 2 Est falsum scientificum quod maxime infestat illos qui ab Ecclesia spirituali; causa est quia non perceptionem veri ex bono habent, sed modo cognitionem veri ex doctrina; qui tales sunt, quam maxime infestantur a scientificis; scientifica enim sunt vasa communissima quae apparent quandoque contraria veris, priusquam vera illis immissa faciunt ut {1}transluceant, et sic non appercipiantur; et praeterea scientifica sunt plena fallaciis sensuum quae discuti nequeunt ab illis qui in solis cognitionibus ex doctrina sunt et non in perceptione veri ex bono; imprimis quia lux mundi apud illos praedominium habet, quae lux apparet clara quamdiu lux caeli non in illam influit, sed ut primum lux caeli illabitur, fit loco lucis obscurum; inde est quod illi illuminati et ingeniosi {2} sint in rebus mundi, sed obscurati et hebetes in rebus caeli. 3 Hi {3} credunt se illuminatos, cum doctrinalia Ecclesiae apud se confirmarunt, sed est lumen sensuale quod ex lumine mundi quod tunc fallit illos; doctrinalia enim confirmari possunt qualiacumque sint, sicut sua a Judaeis, sua ab Enthusiastis, sua a Socinianis, et sua a quibusvis haereticis; et cum confirmata sunt, apparent in lumine sensuali illis ut ipsa vera. At qui in luce caeli sunt in illustratione sunt a Domino, et ante confirmationem appercipiunt per intuitionem in scientifica quae infra sunt et ibi in ordinem disposita, num verum confirmabile sit vel non; inde patet quod hi interiorem intuitionem habeant quae est supra scientifica, ita distinctam; illi autem intuitionem inferiorem quae est intra scientifica, ita perplexam, n. 2831. @1 paene non appercipiantur sed translucent$ @2 i prae aliis$ @3 i usque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church