Arcana Coelestia (Elliott) n. 6866

Previous Number Next Number See English 

6866. `Et dixit Moscheh ad Deum': quod significet perceptionem a Divino, et humiliationem, constat ex significatione `dicere' quod sit perceptio, de qua saepius; ex repraesentatione `Moschis' quod sit Dominus quoad legem Divinam, de qua n. 6723, 6752, 6771, 6827; Divinum significatur per `Deum'; quod illa verba etiam (x)involvant humiliationem, patet ab illis quae sequuntur, nam dicit, `Quis ego quod eam ad Pharaonem, et educam filios Israelis?' Quia per `Moschen' repraesentatur Dominus, et hic memoratur humiliatio, aliquid de statu humiliationis Domini cum in mundo fuit, dicendum est: quantum Dominus in Humano nondum Divino facto fuit, tantum in humiliatione fuit; sed quantum in Humano Divino facto, tantum non potuit esse in humiliatione, nam tantum Deus erat et Jehovah; quod in humiliatione fuerit cum in humano nondum Divino facto, erat quia humanum quod a matre traxit ex hereditario malum fuit, et hoc non potuit approximare ad Divinum absque humiliatione; nam homo in humiliatione genuina exuit se omni potentia ex se aliquid cogitandi et faciendi, et se prorsus Divino relinquit, ac ita ad Divinum accedit; Divinum quidem fuit in Ipso quia conceptus a Jehovah, sed hoc tantum apparuit remotum quantum Humanum Ipsius in hereditario materno fuit; in spiritualibus {1}enim et caelestibus est status dissimilitudo quae facit remotionem et absentiam, et est status similitudo quae facit appropinquationem et praesentiam; ac similitudinem et dissimilitudinem facit amor. Ex his nunc constare potest unde status humiliationis apud Dominum cum fuit in mundo; postea autem, cum exuit omne humanum quod a matre traxit, usque adeo ut (t)non amplius ejus filius esset, et induit Divinum, tunc status humiliationis cessavit, nam tunc fuit unum cum Jehovah. @1 After caelestibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church