Arcana Coelestia (Elliott) n. 51

Previous Number Next Number See English 

51. Quod imaginem attinet, imago non est similitudo sed es secundum similitudinem, quare dicitur 'faciamus hominem in imaginem nostra, secundum similitudinem nostra.' Spiritualis homo est imago, caelestis autem homo est similitudo seu effigies; in hoc capite agitur de spirituali homine, in sequente de caelesti. Spiritualis homo qui imago, vocatur a Domino 'filius lucis,' ut apud Johannem, Qui ambulat in tenebris, non scit, quorsum abit; quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis satis, xii 35, 36. Vocatur etiam amicus, Vos amici Mei estis, si feceritis, quaecumque Ego mando vobis, Joh. xv 14, 15. Sed homo caelestis, qui similitudo, vocatur 'filius Dei,' apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church