Arcana Coelestia (Elliott) n. 5212

Previous Number Next Number See English 

5212. `Et ecce septem aristae ascendentes in calamo uno': quod significet scientifica quae naturalis, conjuncta, constat a significatione `aristarum' seu spicarum quod sint scientifica naturalis, de qua sequitur, et ex significatione `in calamo uno' quod sint conjuncta, quae enim in uno calamo sunt, illa quoad originem conjuncta sunt. Quod `aristae' seu spicae significent scientifica, est quia `frumentum' significat bonum naturalis, n. 3580, sunt enim scientifica continentia boni naturalis, sicut sunt aristae frumenti; in genere enim omnia vera sunt vasa boni, ita quoque scientifica, nam haec sunt vera infima; vera infima seu vera exterioris naturalis vocantur scientifica quia sunt in memoria naturali seu externa hominis, et quia participant quoad plurimam partem de luce mundi, et inde sisti et repraesentari possunt coram aliis per formas vocum, seu per ideas formatas in voces per talia quae sunt mundi et ejus lucis; quae autem sunt in memoria interiore, non vocantur scientifica sed vera, quatenus participant de luce caeli, nec nisi quam per illam lucem intelligibilia sunt, et per formas vocum seu per ideas formatas in voces per talia quae sunt caeli et ejus lucis enuntiabilia. Scientifica quae hic per `aristas' seu spicas significantur, sunt scientifica Ecclesiae, de quibus videatur n. 4749, 4844, 4964, 4965. [2] Quod duo somnia essent, unum de septem vaccis, alterum de septem aristis, erat quia in sensu interno agitur de utroque naturali, interiore et exteriore, et in sequentibus de utriusque renascentia; per `septem vaccas' significata sunt illa quae interioris naturalis sunt, et appellata sunt vera naturalis, n. 5198, et per `septem aristas' vera exterioris naturalis, et appellantur scientifica. [3] Scientifica interiora et exteriora {1}significantur per `spicas fluvii Euphratis usque ad fluvium Aegypti' apud Esaiam, Erit porro in die illo, excutiet Jehovah de spica fluvii usque ad fluvium Aegypti, et vos colligemini alteri unus, filii Israelis: erit porro in die illo, clangetur buccina magna, et venient pereuntes in terra Asshuris, et expulsi in terra Aegypti, et incurvabunt se Jehovae in monte sanctitatis, in Hierosolyma, xxvii 12, 13; pereuntes in terra Asshuris' pro veris interioribus, et `expulsi in terra Aegypti' pro veris exterioribus seu scientificis. [4] Comparatio cum gramine, spica, frumento involvit quoque renascentiam hominis per scientifica, vera fidei et bona charitatis, apud Marcum, Jesus dixit, Ita se habet regnum Dei, quemadmodum cum homo projicit semen super terram, dormit dein, et surgit noctu et die, semen vero germinat et crescit, dum nescit ipse; ultronea enim terra fructum fert, primo gramen, dein spicam, deinde frumentum in spica; cum autem productus fuerit fructus, statim {2}immittet falcem quia institit messis, iv 26-29;

`regnum Dei' quod comparatur gramini, spicae et frumento, est caelum apud hominem per regenerationem; qui enim regeneratus est, in se habet regnum Dei et fit in imagine regnum Dei seu caelum; `gramen' est primum scientificum, `spica' est inde scientificum veri, `frumentum' est inde bonum. Etiam leges latae de `spicilegiis', Lev. xix 9, xxiii 22; tum de `libertate avellendi spicas e segete socii', Deut. xxiii 26 [A.V. 25]; et quoque de `non edendo pane, spica tosta, nec virente, antequam munus Dei attulerint', Lev. xxiii 14, repraesentabant talia quae significantur per `spicas'. @1 after Aegypti$ @2 immittit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church