Arcana Coelestia (Elliott) n. 1600

Previous Number Next Number See English 

1600. 'Viri Sodomae mali et peccatores Jehovae valde': quod significet cupiditates ad quas scientifica se extendebant, constare potest ex significatione 'Sodomae,' de qua prius, quod sint cupiditates; et ex significatione 'virorum' quod sint intellectualia et rationalia, hic scientifica quia praedicantur de externo homine cum separatus ab interno; quod 'viri' significent intellectualia seu rationalia, ostensum quoque est prius n. 265, 749, 1007. Scientifica dicuntur tunc extendere se ad cupiditates, cum discantur non alio fine quam ut magnus fiat, non ut inserviant illi usui ut inde fiat bonus; omnia scientifica sunt ob finem ut homo possit fieri rationalis et sic sapiens, utque sic inservire possit interno homini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church