Arcana Coelestia (Elliott) n. 10472

Previous Number Next Number See English 

10472. `Tu nosti populum quod in malo ille': quod significet quod gens illa in externo sit separato a sancto interno, constat (c)a significatione `mali' et `peccati' quod sit sejunctio, separatio, et aversio a Divino, de qua n. 4997, 5746, 5841, 9346; dicitur separatum a sancto interno, quoniam externum separatum ab interno est quoque separatum a sancto, nam sanctum hominis est in interno ejus; sanctum dicitur id quod apud hominem influit e caelo, hoc est, per caelum a Domino; caelum influit in internum hominis, et per id in externum ejus, quoniam internum hominis formatum est ad imaginem caeli, ita ad receptionem {1}spiritualium quae ibi, et externum ad imaginem mundi,ita ad receptionem `naturalium' quae ibi,n. (x)9279, 10,156; inde patet qualis homo est apud quem externum separatum est ab interno, quod nempe in solis mundanis, terrestribus, et corporeis; qui in his solis sunt, nec capiunt quid internum est, ita nec quid {2}est in caelestibus et Divinis esse; putant cum in illis quae cultus externi Ecclesiae sunt, [quod] etiam in Divinis sint; sed usque non ita est; sunt {3}namque tunc vel in jucundo corporeo ex usu ab infantia, vel propter mundum ut appareant, vel ex debito officii propter lucrum {4}aut honorem; ita quoque in mundanis, terrestribus, et corporeis, et non in caelestibus et Divinis; aliter apud illos qui in externis sunt ab interno. @1 talium$ @2 sit$ @3 enim$ @4 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church