Arcana Coelestia (Elliott) n. 5077

Previous Number Next Number See English 

5077. `Pincerna regis Aegypti': quod significet apud illa in corpore quae subjecta sunt parti intellectuali, constat ex significatione `pincernae' quod sit sensuale externum seu sensuale corporis quod subordinatum seu subjectum est parti intellectuali interni hominis, de qua sequitur; et ex significatione `regis Aegypti' quod sit naturalis homo, de {1}qua infra n. 5079. Quia in sequentibus agitur de `pincerna et pistore', et per illos significantur sensualia externa quae corporis, primum aliquid de sensualibus his dicendum est quod sensus externi seu corporis sint quinque, nempe visus, auditus, olfactus, gestus et tactus, notum est, et quoque quod hi constituant omne vitale corporis; corpus enim absque {2}illis sensibus prorsus non vivit, quapropter etiam quando privatur illis, moritur et fit cadaver; ipsum itaque corporeum hominis non aliud est quam receptaculum sensationum, consequenter vitae ex illis; principale est sensitivum, et instrumentale est corporeum, instrumentale absque suo principali cui adaptatum est, ne quidem dici potest corporeum quale circumfert homo cum vivit in mundo, sed instrumentale simul cum principali, 2 quando haec unum agunt hoc itaque est corporeum. Sensualia externa hominis omnia se referunt ad sensualia interna ejus, data enim sunt homini et posita in corpore, ut interno homini inserviant dum est in mundo, et {3}ejus sensualibus subjecta sint; quapropter cum sensualia hominis externa incipiunt dominari super sensualia hominis interna, actum est cum homine; tunc enim sensualia interna non aliter considerantur quam famulitia quae inserviant confirmandis illis quae sensualia externa ex imperio jubent; cum in hoc statu sunt sensualia externa, tunc in inverso ordine sunt, de quo mox supra n. 5076. 3 Sensualia externa hominis se referunt, ut dictum, ad interna, in genere ad intellectuale et ad voluntarium;

quapropter sensualia externa sunt quae subjecta seu subordinata sunt parti hominis intellectuali et quae subjecta sunt parti ejus voluntariae; sensuale quod subjectum est parti intellectuali est imprimis visus, quod parti intellectuali et dein voluntariae est auditus, quod utrique simul est odoratus, et adhuc magis gustus, quod autem parti voluntariae est tactus; quod sensualia externa illis partibus subjecta sint, multis ostendi potest, et quoque quomodo subjecta sunt; sed nimis prolixum est illuc explicationem hic extendere; aliquatenus {4}sciri potest ab illis quae de correspondentia illorum sensuum ad finem capitum praecedentium ostensa sunt. 4 Porro sciendum {5} quod omnia vera quae fidei dicuntur, pertineant ad partem intellectualem, et quod bona quae amoris et charitatis sunt, sint partis voluntariae; consequenter partis intellectualis est credere, agnoscere, scire et videre verum et quoque bonum, sed partis voluntariae est affici illo et amare illud, et quo homo afficitur et quod amat, est bonum; sed quomodo intellectuale influit in voluntarium cum verum transit in bonum, et quomodo voluntarium influit in intellectuale cum agit illud, est adhuc altioris indaginis, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus passim dicetur. Quod `pincerna' sit sensuale quod subjectum seu subordinatum 5 est parti intellectuali interni hominis, est quia omne quod potui inservit, seu quod propinatur, sicut `vinum, lac, aqua', se refert ad verum, quod est partis intellectualis, ita ad partem intellectualem, et quia sensuale externum seu corporis est quod subministrat, idcirco per `pincernam' id sensuale seu id sensualium significatur; quod `potare et bibere' in genere praedicetur de veris quae partis intellectualis, videatur n. 3069, 3071, 3168, 3772, 4017, 4018;

quod in specie '{6}vinum' sit verum quod ex bono, seu fides quae ex charitate, n. 1071, 1798; et quod `aqua' sit verum, n. 680, 2702, 3058, 3424, 4976; ex his nunc constare potest quid `pincerna.' @1 quo$ @2 his$ @3 hujus$ @4 scire I$ @5 i est$ @6 enim I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church