Arcana Coelestia (Elliott) n. 3913

Previous Number Next Number See English 

3913. Dixit, Ecce famula mea Bilhah': quod significet medium affirmans quod inter naturale verum (c)et interius verum, constat (c)ex significatione `famulae' tum ancillae, quod sit affectio cognitionum quae sunt exterioris hominis, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849, et quia affectio illa est medium conjungendi vera interiora eum veris naturalibus seu externis, ideo hic per `famulam' significatur medium affirmans inter illa; et ex repraesentatione `Bilhae' quod sit quale illius medii. Per ancillas datas Jacobo a Rachele et Leah in mulieres ut procrearent sobolem, nihil aliud in sensu interno repraesentatum et significatum est quam tale quod inservit, hic pro medio conjunctionis, nempe interioris veri verum externo; per `Rachelem' enim repraesentatur interius verum, per `Leam' externum, n. 3793, 3819: agitur enim hic per duodecim filios Jacobi de duodecim communibus seu cardinalibus rebus per quas initiatur homo in spiritualia et caelestia dum regeneratur seu dum fit Ecclesia; [2] homo enim cum regeneratur seu fit Ecclesia, hoc est, cum fit a mortuo {1}homine vivus seu {2}a corporeo caelestis, per plures status a Domino ducitur; communes {3}status sunt qui designantur per duodecim illos filios, et dein per duodecim tribus, quapropter `duodecim tribus' significant omnia fidei et amoris, ut n. 3858 ostensum videatur; communia enim involvunt omnia particularia et singularia, et haec se referunt ad illa. Cum homo regeneratur, tunc internus homo conjungendus est cum externo, proinde (t)bona et vera quae sunt interni hominis cum (t)bonis et veris quae sunt externi, ex veris et bonis enim homo est homo; illa non conjungi possunt absque mediis; media sunt talia quae aliquid trahunt ab una parte et aliquid ab altera, et quae faciunt ut quantum homo accedit ad unam, tantum subordinetur altera; haec media sunt quae significantur per `ancillas,' media a parte interni hominis per `ancillas Rachelis,' {4}et media a parte externi hominis per `ancillas Leae.' [3] Quod media conjunctionis erunt, constare potest ex eo quod naturalis homo ex se prorsus non concordet cum spirituali, sed quod in tantum discordet, ut prorsus ei oppositus sit; naturalis enim homo spectat et amat se et mundum, spiritualis autem non spectat {5}se et mundum nisi quantum conducit ad promovendos usus in spirituali mundo, ita servitium ejus spectat et id amat ex usu et fine; naturalis homo tunc vitam habere sibi videtur, cum ad dignitates evehitur, ita ad supereminentiam super alios, at spiritualis homo vitam habere sibi videtur in humiliatione et quod minimus sit; nec dignitates spernit, modo per illas ut per media inservire possit proximo, societati communi, et Ecclesiae, et non reflectit super dignitates ad quas evehitur, propter se, sed propter illos usus qui ei fines sunt; naturalis homo in sua beatitudine est cum prae aliis opulentus {6}est ac mundi opes possidet, at spiritualis homo in sua beatitudine est cum in cognitionibus veri et boni, quae sunt ei opulentia, et magis cum in exercitio boni secundum vera est; nec tamen spernit opulentiam, quia per illam in exercitio potest esse et in mundo; [4] ex his paucis constare potest quod status naturalis hominis et spiritualis sint sibi oppositi per fines, (m)sed quod usque conjungi possint;

quod fit cum illa quae sunt externi hominis subordinata sunt et inserviunt finibus interni(n); ideo ut homo fiat spiritualis, necessum est ut {7}illa quae sunt externi hominis ad obsequium redigantur, ita exuendi sunt fines pro se et mundo ac induendi fines pro proximo et pro regno Domini; illa exui et haec indui nequaquam possunt, ita non conjungi, nisi per media; haec media sunt quae significantur per `ancillas,' et {8}in specie per quatuor filios ab ancillis natos: [5] primum medium est affirmans seu affirmativum veri interni, nempe quod ita sit; cum affirmativum fit, tunc homo est in principio regenerationis, bonum {9}ab interno operatur, et facit affirmationem; bonum illud non potest influere in negativum, ne quidem in dubitativum, antequam hoc affirmativum fit; id bonum dein se manifestat per affectionem, nempe per id quod homo afficiatur vero, seu incipiat delectari illo, primum quod sciat id, dein quod secundum id agat; ut pro exemplo, quod Dominus sit salus generi humano; nisi hoc fiat affirmativum ab homine, non possunt omnia illa quae de Domino ex Verbo aut in Ecclesia didicit, et in naturalis {10}ejus memoria inter scientifica sunt, conjungi cum interno ejus homine, {11}hoc est, cum illis quae ibi, possunt esse fidei, ita nec potest affectio influere, ne quidem in communia illius rei quae ad salutem hominis conducunt; at cum affirmativum fit, tunc innumerabilia accedunt, et implentur bono quod influit;

nam bonum continue (t)influit a Domino, sed ubi non est affirmativum, non recipitur: est itaque affirmativum primum medium, et quasi primum habitaculum boni influentis a Domino: similiter se habet cum omnibus reliquis quae fidei vocantur. @1 A d homine$ @2 i quod idem$ @3 i illi$ @4 at$ @5 i ac amat$ @6 fit$ @7 redigantur illa quae externi hominis sunt ad obsequium$ @8 quoque$ @9 i a Domino$ @10 hominis$ @11 quae ibi sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church