Arcana Coelestia (Elliott) n. 6917

Previous Number Next Number See English 

6917. `Vasa argenti' quod significent scientifica veri, `et vasa auri' quod significent scientifica boni, constat ex significatione `vasorum' quod sint scientifica, de qua n. 3068, 3079; scientifica vocantur `vasa' quia communia sunt, et in se continere possunt innumerabilia vera et multiplicia bona; ex significatione `argenti' quod sit verum, et `auri' quod sit bonum, de qua n. 1551, 1552, 2954, 5658; quod `argentum Aegypti' sit scientificum verum et aptabile, videatur n. 6112. Quod vasa argenti et `vasa auri apud Aegyptios' sint scientifica veri et scientifica boni, cum tamen per `Aegyptios' hic et in praecedentibus, tum quoque in sequentibus, significantur scientifica falsa, sciendum quod scientifica in se {1}non sint vera, nec sint falsa, sed quod fiant vera apud illos qui in veris sunt, et falsa apud illos qui in falsis; applicatio illorum {2}et usus hoc facit; se habent scientifica apud hominem sicut divitiae et opes apud illum; divitiae et opes apud illos qui in malo sunt perniciosae sunt quia applicant illas ad usus malos; at divitiae et opes apud illos qui in bono sunt utiles sunt quia applicant illas ad usus bonos; quapropter si divitiae et opes quae apud malos transferuntur ad bonos, fiunt bonae; ita quoque scientifica; ut pro exemplo: apud Aegyptios remanserunt plura ex repraesentativis 2 {3} Ecclesiae Antiquae, ut constat ex illorum hieroglyphicis; sed quia applicuerunt illa ad magica, et usum malum inde fecerunt, idcirco non illis fuerunt scientifica vera, sed scientifica falsa; {4}ast eadem in Antiqua Ecclesia fuerunt scientifica vera, quoniam applicuerunt illa {5}rite ad cultum Divinum. Sint etiam pro exemplo altaria et sacrificia: haec apud gentem Hebraeam et postea apud gentem Judaicam et Israeliticam fuerunt ritualia vera quia applicuerunt illa ad cultum {6}Jehovae; sed apud gentes in terra Canaane erant ritualia falsa quia applicuerunt illa ad cultum {7}idolorum suorum; quapropter etiam mandatum est ut {8}gentium altaria ubivis destruerentur; {9}similiter se habet cum quampluribus aliis; quapropter ab illis qui in malis et falsis sunt, multa scientifica {10} hauriri queunt, quae ad usus bonos applicari possunt, et sic fieri bona. 3 Talia quoque significata sunt per depraedationes gentium in terra Canaane, per opes, armenta, pecudes, domos, vineas, quas filii Israelis ibi depraedati sunt; {11}hoc adhuc magis patet ex eo quod aurum et argentum depraedatum (c)a gentibus, etiam ad usum sanctum {12}adhibitum fuerit, ut constat ex Libro 2 Samuelis, Fuerunt in manu ejus vasa argenti, et vasa auri, et vasa aeris; etiam haec sanctificavit rex David Jehovae, cum argento et auro, quod sanctificaverat de omnibus gentibus quas subegit: de Syris, de Moabo, et de filiis Ammonis, et de Philistaeis, et de Amaleck, et de praeda Hadad-Eseris filii Rechobi, regis Zobae, viii 10-12:

et apud Esaiam, Tandem erit mercatura Tyri et merces meretricia ejus, sanctum Jehovae, non reponetur, neque detinebitur; sed habitantibus coram Jehovah erit mercatura ejus, ad comedendum, ad exsatiandum se, et tegenti se antiquo, xxiii 18. Etiam haec quae mulieres filiorum Israelis ab Aegyptiis mutuo petierunt, et sic depraedati sunt, applicata dein erant ad usum construendi arcam, et ad plura quae sancta cultus eorum fuerunt. @1 nec$ @2 d et i ad$ @3 i et significativis$ @4 at$ @5 ibi$ @6 Divinum$ @7 idololatricum$ @8 eorum$ @9 ita$ @10 i vera$ @11 quod etiam$ @12 adhibita fuerint, (m)2 Sam. viii 10-12:(n) et quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church