Arcana Coelestia (Elliott) n. 6916

Previous Number Next Number See English 

6916. `Et petat mulier e vicina sua, et ex hospita domus suae': quod significet quod bonum cujusvis locupletabitur talibus quae conducunt, constat ex significatione `mulieris' quod sit affectio boni charitatis, de qua n. 6014; ex significatione `vicinae' quod sit affectio veri quae illis qui in scientificis sunt; et ex significatione `hospitae domus' quod sit affectio boni quae etiam illis; quia `ex vicina et ex hospita domus {1}peteret' significantur vera et bona quae proxima sunt, ita quae conducunt. Quomodo haec se habent, {2}constat {3}ex illis quae mox supra n. 6914 allata sunt; quod `mulier peteret,' est quia per `mulierem' significatur bonum charitatis, et hoc erit quod locupletabitur, nam bonum ut sit bonum, erunt vera quae qualificabunt; causa est quia, cum vivitur secundum vera, ipsa vera tunc fiunt bona; quapropter quale verum est, tale fit bonum; hoc bonum postea non alia vera adsciscit et sibi adjungit quam secundum quale suum, consequenter non alia quam quae conducunt, ita quae in vicinia sunt et in domo. @1 After vicina$ @2 constare potest$ @3 d ex in ab$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church