Arcana Coelestia (Elliott) n. 6915

Previous Number Next Number See English 

6915. `Et erit cum itis, non ibitis vacui': quod significet non magis vitam in egestate quoad illa quae sunt mentis naturalis, constat ex significatione `ire' quod sit vita, de qua n. 3335, 4882, 5493, (x)5605, 6904; et ex significatione `non ibitis vacui' quod sit non magis vita in egestate; quod `vacuum' sit ubi non verum, videatur n. 4744, ita ubi egestas spiritualis; quod sit quoad illa quae mentis naturalis sunt, patet ab illis quae praecedunt, quod nempe illi qui ab Ecclesia spirituali, qui repraesentantur per `filios Israelis,' infestati fuerint ab illis qui in scientificis falsis fuerunt, qui significantur per `Aegyptios,' inde quoad illa quae sunt mentis naturalis, nam quae hujus mentis sunt vocantur scientifica; haec etiam praecipue spirituales infestant, nam cogitatio eorum intra scientifica est, et parum supra, videatur n. 6865.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church