4792. Quia cibus et nutritio correspondet cibo et nutritioni spirituali inde gustus correspondet perceptioni et affectioni ejus;
cibus spiritualis es scientia, intelligentia et sapientia; ex his enim vivunt et ex his quoque nutriuntur spiritus et angeli, et desiderant et appetunt illa, sicut homines qui famelici cibum; inde appetitus correspondet illi desiderio. Et quod mirum, ex illo cibo etiam adolescunt; infantes enim qui decedunt, in altera vita non aliter quam infantes apparent, et sunt quoque infantes quoad intellectum; sed sicut intelligentia (c)ac sapientia crescunt, ita apparent non ut infantes sed sicut provecti aetate, et tandem sicut adulti; locutus sum cum quibusdam qui infante mortui sunt, qui sicut juvenes mihi visi, quia tunc intelligentes. Inde patet quid cibus et nutritio spiritualis.