Arcana Coelestia (Elliott) n. 4793

Previous Number Next Number See English 

4793. Quia gustus correspondet perceptioni et affectioni sciendi, intelligendi et sapiendi, et in illa affectione est vita hominis, idcirco non permittitur alicui spiritui et angelo influere in gustum hominis, nam hoc foret in vitam quae ei propria est. Sunt usque spiritus vagabundi ex infernali turba prae aliis perniciosi, qui quia in vita corporis imbuerunt intrare in affectiones homini nocendi causa, etiam in altera vita cupiditatem illam retinent, et omni modo student intrare in gustum apud hominem, in quem cum intrarunt, possident interiora ejus, nempe vitam ejus cogitationum et affectionum, nam, ut dictum correspondent et quae correspondent, unum agunt; ab illis perplures hodie possidentur; sunt enim hodie obsessiones interiores, non autem ut olim exteriores; [2] obsessiones interiores a talibus fiunt; et quales sunt, constare potest si attendatur ad cogitationes et affectiones, praecipue ad intentiones interiores quas manifestare timent {1}, quae in tantum apud quosdam insaniunt ut nisi coercerentur vinculis externis, quae sunt honor, lucrum, fama, timor vitae et legis, ruerent plus quam obsessi in neces et rapinas; quinam et quales illi spiritus sunt qui obsident interiora hominum talium, videatur n. 5983. [3] Ut scirem quomodo hoc se haberet, permissum fuit illis ut conarentur intrare in gustum apud me, quod etiam summo studio connitebantur, et tunc dictum mihi, si usque in gustum penetrarent quod etiam interiora possiderent, ex causa quia gustus ab interioribus illis per correspondentiam dependet; sed hoc permissum fuit solum ob finem ut scirem quomodo cum correspondentia gustus se haberet;

actutum enim inde abacti sunt. [4] Perniciosi illi spiritus id imprimis tentant ut solvant omnia vincula interna quae sunt affectiones boni et veri, justi et aequi, timor legis Divinae, {2} pudor nocendi societati et patriae; quae vincula interna cum soluta sunt, tunc homo a talibus obsidetur: cum non possunt (o)sic inferre se in interiora per obstinationem, tentant per artes magicas quae plures sunt in altera vita, in mundo prorsus ignotae; per has scientifica apud hominem pervertunt, et modo applicant illa quae foedis cupiditatibus favent; obsidiones tales non possunt evitari nisi homo in affectione boni est, et inde in fide in Dominum. [5] Ostensum quoque quomodo abigerentur, nempe cum versus interiora capitis et cerebri se penetrare putabant, deferebantur per vias excrementitias ibi, et inde versus cutis externa; et visi sunt quod dein conjicerentur {3} in scrobem sordibus solutis scatentem;

informatus sum quod tales spiritus correspondeant cavernulis sordidis in extima cute ubi scabies, ita scabiei. @1 as T; timet A, timeat I$ @2 i et$ @3 i quasi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church