Heavenly Doctrine (Tafel) n. 47

Previous Number Next Number See English 

47. (EX ARCANIS CAELESTIBUS) De Interno et Externo apud hominem. Quod in Christiano orbe sciatur quod sit homini internum et externum, seu homo internus et externus, sed quod parum sciatur qualis unus et alter (n. 1889, 1940). Quod internus homo sit spiritualis, et quod externus sit naturalis (n. 978, 1015, 4459, 6309, 9701-9708(? 9709)). Quod internus homo qui spiritualis formatus sit ad imaginem caeli, et externus qui naturalis ad imaginem mundi, quomodo; et quod homo ideo ab antiquis dictus sit microcosmus (n. 3628, 4523, 4524, 6057, 6314, 9706, 10156, 10472). Sic quod in homine conjunctus sit mundus spiritualis et mundus naturalis (n. 6057, 10472). Quod inde homo talis sit ut spectare possit sursum versus caelum, et deorsum versus mundum (n. 7601, 7604, 7607). Cum spectat sursum, quod in luce caeli sit et inde videat; cum autem spectat deorsum, quod in luce mundi sit et inde videat (n. 3167, 10134). Quod apud hominem detur descensus e mundo spirituali in naturalem (n. 3702, 4042). Quod internus homo qui spiritualis, et externus homo qui naturalis, prorsus distincti sint (n. 1999, 2018, 3691, 4459). Quod distinctio sit qualis inter causam et effectum, et qualis inter prius et posterius, et quod non sit continuum (n. 3691, 4145(? 4154, 5145), 5146, 5711, 6275, 6284, 6299, 6326, 6465, 8603, 10076, 10099, 10181). Proinde quod distinctio sit sicut inter caelum et mundum, aut inter spirituale et naturale (n. 4292, 5132(? 5032), 8610(? 5620, 5639)). Quod interiora et exteriora hominis non continua sint, sed secundum gradus distincta, et quilibet gradus terminatus (n. 3691, 4154, 5114, 6326, 6465, 8603, 10099). Qui non percipit distinctiones interiorum et exteriorum hominis secundum gradus, et qui non intelligit quales sunt gradus, quod non capere possit internum et externum hominis (n. 5146, 6465, 10099, 10181). Quod illa quae in superiori gradu sunt, perfectiora sint illis quae in inferiori (n. 3405). Quod tres gradus secundum tres caelos in homine sint (n. 4154). Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective; et quod sint communia (n. 6451); et quoque inordinata respective (n. 996, 3855). Quod interiora sint perfectiora, quia propiora Divino (n. 5146, 5147). Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (n. 5707). Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (n. 5920). Quod inde sequatur quod homo in internis debeat esse (n. 1175, 4464). Quod interiora quae mentis sunt, apud hominem qui in amore et charitate est, actualiter eleventur a Domino, et quod alioqui spectarent deorsum (n. 6952, 6954, 10330). Quod influxus et illustratio e caelo apud hominem, sit actualis elevatio interiorum a Domino (n. 7816, 10330). Quod homo elevetur cum ad spiritualia (n. 2922(? 9922)). Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita in intelligentiam, veniat; et quod hoc sit abduci a sensualibus, sicut ab antiquis dictum est (n. 6183, 6313). Quod elevatio ab externo ad interiora sit sicut e nimbo in lucem (n.4958(? 4598)). Quod influxus a Domino sit per internum hominem in externum (n. 1940, 5119). Quod interiora influere possint in exteriora, et non vicissim; ita quod sit influxus spiritualis et non physicus; nempe, e spirituali homine in naturalem, et non e naturali in spiritualem (n. 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5477, 6322, 9110(? 9109), 9111(? 9110)). Quod Dominus ab interno, ubi pacificum, regat externum, ubi tumultuosum (n. 5396). Quod internum videre possit omnia in externo, sed non vicissim (n. 1914, 1953, 5427, 5428, 5477). Cum homo vivit in mundo, quod ab interno cogitet in externo; ita quod spiritualis naturalem, ac ibi se sistat natu e cogitat, quod sit ab interno seu spirituali in externo seu naturali (n. 9704, 9705, 9707). Quod homo externus cogitet et velit secundum conjunctionem cum interno (n. 9702, 9703). Quod sit interior cogitatio et exterior; qualis una et altera (n. 2515, 2552, 5127, 5141, 5168, 6007). Quod non percipiatur ab homine, dum in mundo vivit, cogitatio et affectio quae in interno, sed quae in externo inde (n. 10236, 10240). At quod in altera vita auferantur externa, et homo tunc immittatur in sua interna (n. 8870). Quod tunc pateat qualia interna sunt (n. 1806, 1807). Quod internum producat externum (n. 994, 995). Et quod internum tunc induat se talibus per quae agere possit effectum in externo (n. 6275, 6284, 6299): et per quae tunc vivere possit in externo (n. 1175, 6275). Quod Dominus conjungat internum seu spiritualem hominem externo seu naturali, cum regenerat illum (n. 1577, 1594, 1904, 1999). Quod externus seu naturalis homo tunc redigatur in ordinem per internum seu spiritualem, et quod subordinetur (n. 9708). Quod externum erit subordinatum et subjectum interno (n. 5077, 5125, 5128, 5786, 5947, 10272). Quod externum ita creatum sit ut serviat interno (n. 5947). Quod internum erit dominus, et externum minister, et in certo respectu servus (n. 10471). Quod externum in correspondentia esse debeat cum interno, ut sit conjunctio (n. 5427, 5428, 5477). Quale externum est cum correspondet interno, et quale cum non correspondet (n. 3493, 5422, 5423, 5427, 5428, 5477, 5512(? 5511)). Quod in externo homine sint quae correspondent et concordant cum interno, et quod sint quae non correspondent et concordant (n. 1563, 1568). Quod externum suum quale habeat ab interno (n. 9912, 9921, 9922). Quanta pulchritudo externi hominis est cum is conjunctus est cum interno (n. 1590). Et quanta turpitudo cum non conjunctus (n. 1598). Quod amor in Dominum et charitas erga proximum conjungant externum hominem interno (n. 1594). Nisi internus homo conjunctus sit cum externo, quod nulla fructificatio (n. 3987). Quod interiora successive influant in exteriora, usque in extremum seu ultimum, et quod ibi simul existant et subsistant (n. 634, 6239, 9216(? 9215), 9217(? 9216)). Quod non modo successive influant, sed etiam forment in ultimo simultaneum; quo ordine (n. 5897, 6451, 8603, 10099). Quod omnia interiora contineantur in nexu a primo per ultimum (n.988). Quod etiam inde in ultimis sit robur et potentia (n. 9836). Tum quod ideo ex ultimis responsa et revelata (n. 9905, 10548). Quod inde etiam ultimum prae interioribus sanctum (n. 9824). Quod inde in Verbo "primum et ultimum " significent omnia et singula, ita totum (n. 10044, 10329, 10335). Quod internus homo apertus sit ei qui in ordine Divino est, at clausus ei qui non in ordine Divino est (n. 8513). Quod non sit conjunctio caeli cum externo homine absque interno (n. 9380). Quod mala et mali falsa claudant internum hominem, ac faciant ut homo solum in externis sit (n. 1587, 10492): imprimis mala ex amore sui (n. 1594). Quod interiora claudantur usque ad sensuale quod ultimum est, si Divinum negatur (n. 6564). Quod internum apud intelligentes et doctos mundi, qui ex scientiis se confirmant contra illa quae caeli et ecclesiae sunt, plus claudatur quam apud simplices tales (n. 10492). Quia internus homo in luce caeli est, et externus in luce mundi, quod ideo qui in externo sunt absque interno, hoc est, apud quos clausum est internum, non curent interna quae caeli et ecclesiae sunt (n. 4464, 4946). Quod in altera vita ne quidem sustineant interna (n. 10694, 10701, 10707). Quod nihil credant (n. 10396, 10400, 10411, 10429). Quod se et mundum super omnia ament (n. 10407, 10412, 10422(? 10420)). Quod interiora eorum, seu quae cogitationis et affectionis sunt, turpia, spurca, et profana sint, utcunque apparent in externis (n. 1182, 7046, 9705, 9707). Quod ideae cogitationis eorum materiales sint, et prorsus non spirituales (n. 10582). Porro, quales sunt apud quos internum, quod spectat caelum, clausum est (n. 4459, 9709, 10284, 10286, 10429, 10472, 10492, 10602, 10682(? 10683)). Quod quantum aperitur internum quod spirituale, tantum multiplicentur vera et bona; et quod quantum clauditur internum quod spirituale, tantum vera et bona evanescant (n. 4099). Quod ecclesia sit in interno spirituali homine, quia is in caelo est, et non in externo absque illo (n. 10698). Inde quod ecclesia externa apud hominem nihil sit absque interna (n. 1795). Quod cultus externus absque cultu interno sit nullus cultus (n. 1094, 1175). De illis qui in interno ecclesiae, cultus, et Verbi sunt, de illis qui in externo in quo internum, et de illis qui in externo absque interno (n. 10682(? 10683)). Quod externum sit durum absque interno (n. 10682[( 10683)). Quod mere naturalis homo sit in inferno, nisi fiat spiritualis per regenerationem (n. 10156). Quod omnes qui in externo sunt absque interno, seu internum spirituale est clausum, in inferno sint (n. 9128, 10483, 10489). Quod interiora hominis actualiter vertantur secundum amores (n. 10702). Quod in omnibus et singulis erit internum et externum ut subsistant (n. 9473). Quod "supernum" et "altum" in Verbo significet internum (n. 1735, 2148, 4210, 4599). Inde quod in Verbo "superius" sit interius, ac "inferius" sit exterius (n. 3084).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church