Arcana Coelestia (Elliott) n. 5920

Previous Number Next Number See English 

5920. `Et oculi fratris mei Benjamin': quod significet imprimis a perceptione medii, constat ex significatione `oculorum' et `videre' quod sit {1}intelligere et inde percipere, ut {2} supra n. 5919; et a repraesentatione `Benjaminis' quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5443, 5639, 5688, 5822. Cum hoc ita se habet: Benjamin quia repraesentabat medium, et hoc medium erat verum interius, n. 5600, 5631, immediate dependens ex bono interno quod `Joseph', idcirco ei perceptio clarior et exquisitior quam veris quae infra seu externis, quae {3}decem ejus fratres repraesentabant; verum enim et bonum, quo propius est interno, eo perfectius {4}habent' perceptivum, sunt {5}penitius in luce caeli ac ita propius Domino; influxus namque Divini Boni et Veri a Domino progreditur per continuas (x)mediationes et sic successiones, quare qui in primis seu initiis sunt, excipiunt influxum perceptione clariore quia immediatius, quam qui in mediis et ultimis; obscuratur successive bonum et verum sicut lux, ad distantias, nam imperfectiora quae per gradus succedunt, hebetant{6}. Ex his patet, {7}quomodo intelligitur testificatio imprimis a perceptione medii; est enim medium interius, {8}et vera quae `filii Jacobi' repraesentant, sunt exteriora. @1 perceptio$ @2 i nunc$ @3 repraesentant decem fratres ejus$ @4 est illis$ @5 i enim$ @6 i et tenebrositate per gradus imbuuntur$ @7 quid intelligitur per testificationem$ @8 at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church