Arcana Coelestia (Elliott) n. 1735

Previous Number Next Number See English 

1735. 'Benedictus Deus Altissimus': quod significet Internum Hominem Domini, constat ex illis quae mox supra de Interno Homine dicta sunt. Deus Altissimus dictus est Jehovah in Antiqua Ecclesia, ex causa quia 'altitudo' repraesentabat et ideo significabat internum, ita 'altissimus' intimum; inde cultus Antiquae Ecclesiae super excelsis, montibus, collibus; intimum etiam ad exterius et extimum nec aliter se habet quam altissimum ad inferius et infimum; Altissimum seu Intimum est Caeleste Amoris seu ipse Amor; Jehovah seu Internum Domini erat ipsum Caeleste Amoris, hoc est, ipse Amor, cui nulla alia attributa competunt quam quae sunt puri Amoris, ita purae Misericordiae erga universum genus humanum, quae est ut omnes salvare et felices facere in aeternum et omnia Sui in illos transferre velit; ita ex pura Misericordia omnes qui sequi volunt, ad caelum, hoc est, ad Se, vi forti amoris, trahere. Ipse Amor Ille est Jehovah, de nulla alia re praedicari potest Sum aut Est quam de Amore; [2] ex Amore illo, quia in Amore seu ipsius Amoris, est Esse omnis vitae, hoc est, ipsa Vita; et quia Jehovah solus est Esse vitae, seu ipsa Vita, quia solus Amor, omnia et singula inde suum esse et suam vitam habent, nec quisquam potest esse et vivere a se quam solus Jehovah, hoc est, solus Dominus; et quia non quisquam esse et vivere potest a se quam solus Dominus, fallacia sensus est quod videantur sibi homines vivere a se; angeli manifeste percipiunt quod non vivant a se sed a Domino, quia vivunt in Esse vitae Domini, quia in Amore Ipsius; sed usque illis datur apparentia sicut vivant ex se, prae omnibus aliis, cum felicitate ineffabili: hoc itaque est vivere in Domino, quod nusquam dabile est nisi vivatur in Amore Ipsius, hoc est, in charitate erga proximum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church