Arcana Coelestia (Elliott) n. 5707

Previous Number Next Number See English 

5707. `Et multiplicavit portionem Benjaminis prae portionibus omnium illorum': quod significet bonum medio supra bona veris in naturali, constat a significatione `portionum' quod sint bona, de qua mox supra n. (x)5706; ex repraesentatione `Benjaminis' quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5427, 5428, 5443, 5586, 5612; et ex repraesentatione `decem filiorum Jacobi prae quorum portionibus multiplicavit portionem Benjaminis', quod sint vera in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; [2]inde patet quod per `multiplicavit portionem Benjaminis prae portionibus omnium illorum' significetur bonum medio supra bona veris in naturali. Quod bonum medio supra bona veris in naturali, est quia medium est interius, et quod interius est, hoc bonis abundat prae illo quod exterius est; pauci sciunt quomodo hoc se habet, nempe quod interius abundet bonis et veris prae {1}exterioribus, causa est quia pauci si ulli, hactenus noverunt quod interius distinctum sit ab exteriore, ac ita distinctum ut separari queant, et cum separata sunt quod interius vivat, et exterius moriatur; {2}quamdiu autem conjuncta sunt, quod {3}exterius vivat ab interiore; si hoc primum notum fuisset, potuisset dein sciri quale interius est respective ad exterius, quod nempe in interiore millia sint quae in exteriore apparent ut unum; est enim interius in puriore sphaera, exterius {4} in crassiore, quod in puriore sphaera est, hoc capax est recipiendi distincte millia prae illo quod {5} in crassiore sphaera; inde est quod homo qui vitam boni egerat, cum post mortem in caelum venit, possit recipere millia millium quae intelligentiae et sapientiae sunt, {6}tum felicitatis, quam ille cum vixerat in mundo; in caelo enim est ille in puriore sphaera, inque sui interioribus, et crassiora quae corporis, exuerat. Ex his nunc patet quid intelligitur per bonum medio supra bona veris in naturali, quae significantur per quod `multiplicavit portionem Benjaminis prae portionibus omnium illorum'. @1 exteriore$ @2 cum$ @3 interius influat in exterius, et faciat hoc ex se vivere$ @4 i autem$ @5 i est$ @6 et quoque quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church