Arcana Coelestia (Elliott) n. 9905

Previous Number Next Number See English 

9905. `Et dabis ad pectorale judicii Urim et Thumim': quod significet exsplendescentiam Divini Veri a Domino in ultimis, constat ex significatione `pectoralis judicii' quod sit Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini, de qua n. 9857, et ex significatione `Urim et Thumim' quod {1}sit lux et exsplendescentia inde; quod `Urim et Thumim' sint lux et exsplendescentia, est quia per lapides in pectorali exsplendescebat lux caeli cum varietate secundum responsa quae per illos dabantur, ideo quoque erant diversi colores; Divinum enim Verum procedens a Divino Bono Domini apparet coram angelis ut lux, inde est omnis lux caeli; colores inde, (x)qui sunt modificationes illius lucis apud angelos, sunt variegationes intelligentiae et sapientiae apud illos, nam omnis sapientia et intelligentia a Divino illo Vero seu luce est; inde constare potest quod per varii coloris exsplendescentias ex luce illa sistantur Divina Vera quae responsa, in caelis; similiter per Urim et Thumim, cum Divinum interrogabatur. Sed sciendum quod cum exsplendescentia appareret, tunc simul viva voce dicebatur responsum rei quae interrogabatur; quod factum per angelos, quibus per exsplendescentiam talem id a Domino revelabatur, nam ut dictum, Divina Vera quae responsa, in caelis ita apparent. [2] Quod lux caeli sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2776, 3094, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, (x)3223, 3337, 3339, 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4060, 4180, 4302, 4408, 4414, 4415, 4419, 4527, 4598, 5400, 6032, 6313, 6315, 6608, 6907, 7174, 8644, 8707, 8861, 9399, 9407, 9570, 9571 fin. Et quod colores in caelis appareant, et quod illi sint modificationes illius lucis apud angelos, ita variegationes intelligentiae et sapientiae apud illos, n. 3993, 4530, 4677, 4742, 4922, 9466, 9467, 9865. [3] Quod ita sit, etiam constat ex significatione `Urim et Thumim,' `Urim' enim significat ignem lucentem, et `Thumim' exsplendescentiam inde; ignis lucens est Divinum Verum ex Divino Bono Divini Amoris Domini,et exsplendescentia est id Verum in ultimis, ita in effectu; (x)at sciendum quod Thumim in lingua Hebraea sit integritas, sed in lingua angelica {2}exsplendescentia; dicitur in lingua angelica,quia angeli inter se loquuntur ex ipsa essentia rei percepta intus in se, ita secundum quale ejus, sermo inde effluit in sonorum conforme, audibile solum angelis; exsplendescentia Divini Veri est sonorum Thumim; inde nunc est ejus denominatio; simile percipitur ab angelis, quando thum in lingua Hebraea legitur, per quod significatur integrum seu integritas; inde est quod per integrum in Verbi sensu interno (x)significetur Divinum Verum in effectu, quod est vita secundum Divina praecepta, ut constare potest ex pluribus locis in Verbo, ut apud Joschuam xxiv 14; in Libro Judicum ix 16, 19; apud Davidem Ps. xxv 21; Ps xxxvii 37; Ps. lxxxiv 12 (A.V. 11); Ps. ci 2; Ps. cxix 1. [4] Inde quoque est quod Urim et Thumim dicantur judicium filiorum Israelis, tum pectorale judicii, ut et judicium Urim, nam `judicium' significat Divinum Verum doctrina et vita, videatur supra n. 9857. (s)Ex his nunc constare potest quod pectorale per Urim et Thumim, hoc est, per lucis caeli exsplendescentiam revelaverit Divina Vera in sphaera naturali, ita in ultimis; similis exsplendescentia {3}etiam sistitur intus apud illos qui in veris ex bono sunt, quae dictat et quasi responsa dat, (x)cum ex affectione cordis (t)verum inquiritur, et id amatur sicut bonum; quod talis exsplendescentia sit per quam Divinum Verum e caelo revelatur in naturali homine apud illos qui illustrantur ex Verbo: non percipitur in mundo, ex causa quia ignoratur quod lux aliqua e caelo intellectuale hominis illustret; sed quod ita sit, datum est percipere et quoque videre. [5] Sciendum porro quod exsplendescentia illa appareat in ultimis quoniam omnia quae lucis a Divino sunt descendunt usque ad fine ultimos; et quia illuc descendunt, etiam ibi et inde elucent; inde nunc est quod pectorale super {4}ephodum et super ejus cingulum positum esset; nam ephodum repraesentabat Divinum Verum in ultimis, n. 9824, et cingulum ejus (m)repraesentabat commune vinculum ut omnia tenerentur in nexu, n. 9828, 9837; ideo dicitur, Et alligabunt pectorale ex annulis suis ad annulos ephodi, ad esse super cingulo ephodi, nec recedet pectorale a super ephodo, vers. 28 hujus capitis.(n) Quod nomina filiorum Israelis etiam insculpta fuissent, erat causa quia duodecim tribus quoque repraesentabant omnia Divini Boni et Veri in caelis, proinde caelum cum omnibus ibi societatibus, et quod varia secundum ordinem in quo nominantur in Verbo, videantur n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060, 4603, 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7973, 7996, 7997.(s) @1 sint$ @2 i sit$ @3 in ultimis est$ @4 Ephodo et cingulo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church