1806. 'Educens illum foras': quod significet Interioris Hominis visum qui ab externis videt interna, constare potest ex significatione 'educere foras,' et simul ex sequentibus; interna educuntur cum quis contemplatur oculis corporis caelum stelliferum et iride cogitat de regno Domini; quoties homo aliquid oculis suis videt, et illa quae videt sicut non videt, sed ex illis videt seu cogitat illa quae sunt Ecclesiae aut quae sunt caeli, tunc visus interior seu spiritus aut animae ejus 'educitur foras'; ipse oculus proprie non est aliud quam visus ipsius spiritus 'eductus foras,' et quidem ob finem imprimis ut ab externis videat interna, hoc est, ut ab objectis in mundo jugiter reflectat super illa quae sunt in altera vita, nam haec vita est propter quam vivit in mundo; talis fuit visus Antiquissimae Ecclesiae; talis est visus angelorum apud hominem; et talis fuit visus Domini.