Arcana Coelestia (Elliott) n. 1807

Previous Number Next Number See English 

1807. 'Et dixit, Specta quaeso versus caelum': quod significet repraesentationem regni Domini in universi intuitione, constat ex significatione 'caeli'; caelum in Verbo in sensu interno non significat caelum quod oculis apparet, sed regnum Domini in universali et singulari; qui spectat interna ab externis cum videt caelum, ne hilum cogitat de caelo stellifero sed de caelo angelico; cumque videt solem, non cogitat de sole sed de Domino quod sit Sol caeli; similiter cum videt lunam, tum quoque stellas; immo cum videt immensitatem caeli, non cogitat de immensitate ejus sed de immensa et infinita potentia Domini; ita quoque cum cetera, nam nihil non est repraesentativum; [2] similiter quae in terris sunt, ut cum videt auroram diei, non cogitat de aurora sed de omnium ortu a Domino, et progressione in diem sapientiae; similiter cum videt hortos, arboreta et floreta, non haeret oculus in aliqua arbore, ejus flore, folio et fructu, sed in caelestibus quae repraesentant, nec in aliquo flore ejusque formositate et amoenitate, sed in illis quae repraesentant in altera vita; nam nihil usquam datur in caelis et in terris pulchrum et jucundum quod non aliqua ratione est repraesentativum regni Domini, de quo videatur quod dictum n. 1632; haec sunt 'spectare versus caelum,' quo significatur repraesentatio regni Domini in universi intuitione; [3] causa quod repraesentativa sint omnia et singula quae in caelo et in terra, est quia exstiterunt et continue existant, hoc est, subsistunt ab influxu Domini per caelum: se habent illa sicut humanum corpus quod existit et subsistit per ejus animam, quare in corpore omnia et singula sunt repraesentativa ejus animae; haec in usu et fine est, corpus autem in illorum exercitio: omnes effectus quicumque sunt, similiter sunt repraesentativa usuum qui sunt causae, et usus repraesentativi finium qui sunt principiorum. [4] Qui in Divinis ideis sunt, nusquam subsistunt in objectis visus externi, sed jugiter ex illis et in illis vident interna; ipsissima interna sunt illa quae sunt regni Domini, ita sunt in ipsissimo fine. Similiter se habet cum Verbo Domini; qui in Divinis est, nusquam spectat Verbum Domini ex littera, sed litteram et sensum litteralem ut repraesentativum et significativum caelestium et spiritualium Ecclesiae et regni Domini; sensus litteralis est illi solum pro medio instrumentali cogitandi de illis. Talis fuit visus Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church