1808. 'Et numera stellas': quod significet repraesentationem bonorum et verorum in siderum intuitione, constat ab illis quae nunc dicta sunt, tum a repraesentatione et significatione 'stellarum' quod sint bona et vera; stellae in Verbo pluries memorantur et ubivis significant bona et vera, etiam in contrario sensu mala et falsa; seu quod idem est, angelos seu angelorum societates, tum in contrario sensu spiritus malos et eorum consortia; cum angelos seu angelorum societates, tunc sunt stellae fixae, at cum spiritus malos et eorum consortia, tunc sunt stellae errantes, quae multoties visae. [2] Quod omnia quae in caelis et in terris sunt, repraesentativa caelestium et spiritualium sint, inde constare manifesto indicio potuit quod similia quae coram oculis apparent in caelo et in terra, etiam sistantur videnda in mundo spirituum, et hoc tam manifeste sicut in clara die, et ibi non sunt nisi repraesentativa; sicut dum apparet caelum stelliferum et stellae ibi fixae, ilico noscitur quod significent bona et vera; et cum apparent stellae errantes, ilico noscitur quod significent mala et falsa; ex ipsa rutilatione et scintillatione stellarum constare quoque potest qualia sunt: praeter innumerabilia alia; inde si quis sapienter velit cogitare, scire potest unde est ortus omnium in tellure, quod nempe a Domino; et quod in tellure non idealiter sed actualiter existant, est quia omnia et caelestia et spiritualia quae a Domino, viva et essentialia sunt, seu ut appellantur, substantialia, quare in ultima natura etiam actualiter existunt, videatur n. 1632. [3] Quod 'stellae' repraesentent et significent bona et vera, constare potest ab his in Verbo locis; apud Esaiam, Stellae caelorum et sidera eorum non lucent luce sua; obtenebratus est sol in egressu suo, et luna non splendere facit lucem suam; et visitabo super orbem malum, et super impios iniquitatem eorum, xiii 10 [11];
ubi de die visitationis; quisque videre potest quod per 'stellas et sidera' hic non intelligantur stellae et sidera, sed vera et bona, et per 'solem' amor, perque 'lunam' fides; nam agitur de falsis et malis quae 'obtenebrant': [4] apud Ezechielem, Obtegam, cum exstinxero te, caelos; atrabo stellas eorum; solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam; omnia luminaria lucis atrabo super te, et dabo tenebras super terram tuam, xxxii 7, 8; similiter: apud Joelem, Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli; sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum, ii 10; iv 15;
similiter: apud Davidem, Laudate Jehovam sol et luna, laudate Ipsum omnes stellae lucis, laudate Ipsum caeli caelorum, Ps. cxlviii 3, 4; similiter. [5] Quod per 'stellas' non stellae, sed bona et vera seu quod idem, qui in bonis et veris, sicut angeli, significentur, manifeste dicitur apud Johannem, Vidi Filium Hominis habentem in dextra sua manu stellas septem:... (x)mysterium septem stellarum, quas vidisti super dextra mea, et septem candelabra; septem stellae, angeli septem Ecclesiarum sunt; septem autem candelabra, quae vidisti, septem Ecclesiae sunt, Apoc. i [16,] 20:
[6] apud eundem, Quartus angelus clanxit, ita ut percussa sit tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ut obtenebraretur tertia pars eorum, et dies non luceret tertia sui parte, et nox similiter, Apoc. viii 12;
hic quod bonum et verum obtenebratum sit, clare constat: apud Danielem, Exivit cornu unum exiguum, et crevit plurimum ad meridiem, et ad ortum, et ad decus, et crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit eas, viii 9, 10;
manifeste quod 'exercitus caelorum et stellae' sint bona et vera, quae 'conculcata.' Ex his constare potest, quid intellectum per haec Domini verba, apud Matthaeum, In consummatione saeculi, 'statim post affectionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, xxiv 29:
et apud Lucam, Tunc erunt signa in sole et luna et astris, et super terra, angustia gentium in desperatione, resonante mari et salo, xxi 25;
ubi nusquam per 'solem' significatur sol, nec per 'lunam' luna, nec per 'stellas' stellae, nec per 'mare' mare, sed illa quae repraesentant, nempe per 'solem' caelestia amoris, per 'lunam' spiritualia, per 'stellas' bona et vera, seu cognitiones boni et veri, quae circa consummationem saeculi, cum nulla fides, hoc est, nulla charitas, ita 'obtenebrantur.'