4292. Quod in sensu interno historico per `dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel' significetur quod non repraesentare possent ut Jacob, sed ut ex novo dato quali, constare potest ex significatione `Jacobi' in Verbo quod sint posteri ejus, de qua supra n. 4281; et ex significatione `nominis' quod sit quale, de qua mox supra n. 4291, ipsum novum quale est `Israel' in sensu interno; Israel enim est caelestis spiritualis homo, proinde internus, n. 4286; et quia Israel est caelestis {1} spiritualis homo, ita internus, etiam Israel est interna spiritualis Ecclesia;
nam sive dicas hominem spiritualem, sive Ecclesiam spiritualem, idem est, homo enim spiritualis (t)in particulari est Ecclesia, ac plures sunt in communi; si {2} homo in particulari non foret Ecclesia, non foret aliqua Ecclesia in communi; est congregatio in communi {3}, quae in vulgari sermone vocatur Ecclesia, sed unusquisque in congregatione illa erit talis ut sit aliqua Ecclesia; omne commune involvit partes sui similes. [2] Quod {4} ipsam rem attinet, nempe quod non repraesentare possent ut Jacob, sed ut ex novo dato quali, quod est `Israel,' illa ita se habet:
erant Jacobi posteri in specie, qui repraesentarent Ecclesiam, non autem Jishaki in specie, nam Jishaki posteri non solum erant ex Jacobo, sed etiam ex Esavo, minus adhuc [erant] Abrahami posteri in specie, nam Abrahami posteri non solum erant ex Jacobo, sed etiam et ex Esavo, et quoque ab Jishmaele, ut et ex filiis ejus ab altera uxore Ketura, ut ex {5} Zimrane, Jokshane, Medane, Midiane, Jishbako, Shuaho, aque horum filiis, videatur Gen. xxv 1-4: nunc quia Jacobi posteri institerant quod illi repraesentativi essent, ut mox supra n. 4290 ostensum est, non potuerunt repraesentare ut Jacob, nec ut Jishak, nec ut Abraham; quod non ut Jacob, erat quia `Jacob' repraesentabat externum Ecclesiae, non autem internum; et quod non ut Jishak simul nec ut Abraham simul, erat ob causam nunc supra allatam; [3] ideo ut repraesentare possent Ecclesiam, non potuit aliter quam ut novum nomen Jacobo inderetur, et per id novum quale, quod, nempe novum quale, significaret internum spiritualem hominem, seu quod idem, internam spiritualem Ecclesiam; id novum quale est `Israel'; omnis Ecclesia Domini est interna et externa, ut aliquoties prius ostensum est; interna est quae repraesentatur, et externa quae repraesentat; est etiam interna Ecclesia vel spiritualis vel caelestis, interna Ecclesia spiritualis repraesentabatur per `Israelem,' at interna Ecclesia caelestis repraesentabatur dein per `Jehudam,' ideo etiam divisio facta est, ac Israelitae per se erant regnum et Judaei per se, sed de his, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicetur. Inde patet quod Jacob, hoc est, Jacobi posteri non potuerint repraesentare Ecclesiam ut Jacob, nam hoc foret solum (o)repraesentare externum Ecclesiae, sed quoque ut Israel, quia `Israel' est internum. [4] Quod internum sit quod repraesentatur, et externum quod repraesentat, prius passim ostensum est, et quoque constare potest ex ipso homine; locutio hominis repraesentat ejus cogitationem, et actio hominis repraesentat ejus voluntatem, locutio et actio sunt externa, at cogitatio et voluntas sunt interna hominis; porro, ipsa facies hominis per varios suos vultus repraesentat utramque, nempe tam cogitationem ejus quam voluntatem; quod facies per vultus repraesentet, unicuique notum est, nam ex vultibus faciei apud sincero videri possunt status eorum interiores; verbo, omnia quae sunt corporis, repraesentant illa quae sunt animi et quae sunt mentis: [5] (m)similiter se habet cum externis Ecclesiae; haec enim instar corporis sunt, at interna instar animae, sicut altaria et sacrificia super illis, quae quod externa fuerint, notum est, similiter panes propositionis, tum candelabrum cum lucernis, ut et ignis perpetuus; quod illa repraesentaverint internum etiam cuivis notum esse potest; pariter reliqui ritus; quod externa hae non repraesentare `possent externa sed interna, ex illis quae allata sunt, constare potest; ita quod' non Jacob ut Jacob, quia `Jacob' es externum Ecclesiae, sed Jacob ut Israel, quia `Israel' est ejus internum(n). Haec sunt quae intelliguntur per novum datum quale quod (t)posteri Jacobi repraesentarent. @1 I has spiritualis caelestis, but see n. 4286$ @2 i enim$ @3 plurium$ @4 Sed quod$ @5 scilicet a$ @6 possint$