Arcana Coelestia (Elliott) n. 10099

Previous Number Next Number See English 

10099. `Erunt filiis ejus post illum': quod significet in naturali successive, constat ex significatione `filiorum Aharonis' quod sint quae procedunt ex Divino Bono, ut a Patre, de qua n. 9807, 10068, et ex significatione `post illum' quod sit successive seu in (t)ordine successivo; et cum illa dicuntur de vestibus Aharonis, per quas repraesentatum est Divinum Spirituale, n. 10098, ideo per quod erunt filiis ejus post illum, significatur Divinum Spirituale in naturali successive. Sunt enim tria quae succedunt in caelo, quae ut distincte concipiantur, vocanda sunt suis nominibus, quae sunt caeleste, spirituale, et naturale; haec tria procedunt ibi ordine, {1} unum ab altero, ac per influxum unius in alterum successive, connexa sunt, et sic unum faciunt; Divinum Domini in caelis ex differentia receptionis illis nominibus vocatur. [2] Quia hic {2} agitur de ariete secundo, qui aries impletionum vocatur, et per impletionem manus significatur inauguratio ad repraesentandum Divinum Domini in caelis, ac {3} communicativum et receptivum ejus ibi, n. 10,019, ideo, ut quoque receptio ejus in naturali describatur, hic nunc agitur de vestium Aharonis induitione successiva a filiis ejus post illum, per quam intelligitur successivum ejus rei {4} in caelis, quae significatur per impletionem manus; inde patet quod haec in sensu interno continenter cohaereant, tametsi in sensu litterae series rerum, quae est de ariete, hic apparet dirupta. (s){5} Quia de successivis in caelo hic agitur, etiam dicetur quid successivum {6}; plerique ex eruditis hodie non aliam ideam de successivis habent quam sicut de continuo, aut sicut de cohaerente per continuum; quia illam ideam de successione rerum habent, ideo non concipere possunt quale discrimen est inter exteriora et interiora hominis, proinde nec {8} inter corpus et inter spiritum hominis; quapropter cum cogitant de illis ex {9} illis ideis, nequaquam possunt intelligere quod spiritus hominis etiam sub forma humana possit vivere post dissipationem seu mortem corporis. [3] Ast successiva non se habent continue sed discrete, hoc est,distincte secundum gradus, interiora enim prorsus distincta sunt ab exterioribus, usque adeo ut exteriora possint separari, persistentibus usque interioribus in sua vita; inde est quod homo possit abduci a corpore et cogitare in suo spiritu, aut secundum formulam ab antiquis usitatam, abduci a sensualibus, et elevari versus interiora; antiqui etiam sciverunt quod cum homo abducitur a sensualibus quae sunt corporis, subducatur seu elevetur in lucem sui spiritus, ita in lucem caeli; inde quoque eruditi antiqui sciverunt quod corpore dissipato {10} viverent vitam interiorem, quam vocarunt spiritum suum; et quia hanc vitam fecerunt vitam ipsam humanam, sciverunt etiam inde quod viverent sub forma humana; talis idea fuit illis de anima hominis; et quia illa vita esset affinis vitae Divinae, inde perceperunt quod anima illorum esset immortalis; sciverunt enim quod ea pars hominis, quae affinis esset vitae Divinae, et sic ei conjuncta, nequaquam mori posset. [4] Sed haec idea de anima (c)et de spiritu hominis post antiqua illa tempora disparata est, ex causa, ut supra dictum est, ob non justam ideam successivorum; inde quoque est quod qui ex eruditione hodierna cogitant non sciant {11} quid spirituale, et quod hoc distinctum sit a naturali, nam qui ideam de successivis, sicut de continuo, habent, non aliter possunt capere spirituale quam sicut purius naturale, cum tamen inter se distincta sunt, sicut prius et posterius, ita sicut id quod gignit et sicut id quod gignitur; inde est quod a talibus eruditis non capiatur discrimen inter internum seu spiritualem hominem, (c)ac inter externum seu naturalem, ita nec inter cogitationem et voluntatem internam hominis et inter cogitationem et voluntatem externam ejus; inde quoque nec aliquid capere possunt de fide et amore, de caelo et inferno, deque vita hominis post mortem. [5] At qui justam et distinctam ideam {12} de successivis habent, illi aliquo modo comprehendere possunt, quod apud hominem qui regeneratur, interiora successive aperiantur, et quod sicut {13} aperiuntur, etiam eleventur in lucem et vitam interiorem, ac (x) propiorem Divino; et quod aperitio et inde elevatio illa fiat per vera Divina, quae sunt vasa recipientia boni amoris a Divino; bonum amoris est quod immediate conjungit hominem Divino, nam amor est conjunctio spiritualis; inde sequitur quod homo sic possit interius et interius aperiri et elevari, sicut in bono amoris a Divino est; et quod vice versa, nulla aperitio {14} et inde elevatio sit apud hominem qui non recipit vera Divina, quod fit si in malo est. Sed de ordine hoc successivo, et de ejus arcanis, alibi, ex Divina Domini Misericordia, plenius dicetur. {15}(s) @1 i ac$ @2 i ubi$ @3 ejus communicatio$ @4 After manus$ @5 This separate sheet is found in A Volume IV p. 445$ @6 i et successive$ @7 inter externo ac inter interno homine$ @8 i discrimen$ @9 suis$ @10 i per mortem$ @11 quod IT$ @12 successivorum$ @13 i interiora$ @14 i ad Divinum$ @15 No further explanation of successive order appears in AC. See LW n. 173-281 for the subject of degrees, where n. 205-208 deal specifically with successive order.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church