10701. `Et dedit super facies suas velamen': quod significet quod internum Ecclesiae, cultus, et (x)Verbi non apparuerit genti Israeliticae, sed modo externum absque interno, constat ex significatione `dare super facies velamen' quod sit occludere internum ut modo externum absque interno appareat, nam per `coruscationem cutis facierum Moschis' significatur elucentia interni Verbi, Ecclesiae, et cultus in externis, (d)videatur supra n. 10691; quod gens illa in externis absque {1}interno fuerit, et quoque hodie sit, videatur in locis citatis supra n. 10692; ex his quoque patet quomodo externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, {2} apud illam gentem apparet in caelis, nempe quod ne quidem ut facies hominis sed sicut velamen ante faciem, in tali enim obscuro de interioribus Verbi sunt. @1 internis$ @2 i quod$