Arcana Coelestia (Elliott) n. 10702

Previous Number Next Number See English 

10702. `Et in intrando Mosche coram Jehovah ad loquendum cum Ipso': quod significet statum externi cum influeret internum a Domino et reciperet informationem, constat ex (x)repraesentatione `Moschis' quod sit externum in quo internum, de qua n. 10694, ex significatione `intrare coram Jehovah' quod sit status ejus cum influit Dominus, de qua sequitur, et ex significatione `loqui' quod sit informatio, de qua in locis citatis n. (x)10280. Cum externo cum in id influit internum, quod significatur per `in intrando Mosche coram Jehovah,' ita se habet: apud homines sunt bini status quoad illa quae Ecclesiae, cultus, et Verbi sunt; quidam se vertunt ad Dominum ita ad caelum, quidam autem {1}ad seipsos et ad mundum; qui se vertunt ad Dominum {2}seu ad caelum, illi recipiunt influxum inde, ac in illustratione sunt, et sic in perceptione veri intus in se; influxus ille fit a Domino per internum in externum; hoc significatur hic per `intrare coram Jehovah'; qui autem se vertunt {3}ad seipsos et ad mundum, illi nullum {4}a Domino seu e caelo influxum recipere possunt, ita non in aliqua illustratione et perceptione veri esse, influit enim mundus ex aspectu sui,et prorsus exstinguit, {5}vel repellit, vel pervertit quicquid e caelo venit; inde in caligine sunt de omnibus quae Ecclesiae, cultus, et Verbi sunt; hoc significatur per `velamen {6}ante facies Moschis'; interiora hominis etiam actualiter se vertunt secundum amores; qui amant Dominum, {7}illorum interiora se vertunt ad Dominum seu caelum, ita introrsum, qui amant semet illi se vertunt ad mundum, ita extrorsum; vertere se ad Dominum est verti ab Ipso Domino, nam homo ex se non elevare qua interiora {8}potest, at vertere se ad semet est verti ab inferno; et cum hoc fit, tunc illa quae interni hominis sunt clauduntur ne homo serviat duobus dominis. @1 ad mundum et ad seipsos$ @2 et$ @3 ad mundum et ad semet$ @4 e coelo et a Dominum (Domino intended)$ @5 vel pervertit, vel repellit$ @6 super$ @7 vertunt se ad Ipsum et ad coelum, qui autem amant semet, illi vertunt se ad horum autem deorsum seu extrorsum horum autem deorsum seu extrorsum$ @8 nequit; et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church