Arcana Coelestia (Elliott) n. 10703

Previous Number Next Number See English 

10703. `Removit velamen usque ad exire illum': quod significet statum illustrationis tunc, constat ex significatione `removere velamen' quod sit apparentia interni, nam cum removebatur velamen, patebant facies et coruscatio {1}cutis earum, et per `facies' significantur interiora, (c)ac per `coruscationem' lux inde in externo; quod `facies' sint interiora, videatur in locis citatis n. 9546, et quod `coruscatio cutis facierum Moschis' sit elucentia seu lux ab interno in externo Verbi, n. 10691. Lux dicitur quia lux quae illuminat internum hominis, est Divinum Verum procedens a Domino; quod hoc sit lux caeli, ita e qua angeli et spiritus vident, et quoque e qua homo qui illustratur {2}perceptionem et intelligentiam habet, videatur in locis citatis n. 9548, 9684. (m)Dicitur lux in externo Verbi ab interno ejus, sed intelligitur lux in externo hominis ab interno ejus cum legit illud, nam Verbum non lucet ex se nisi coram homine qui in luce ab interno est; absque illo est Verbum modo littera.(n) Inde {3}nunc patet unde `coruscatio cutis facierum Moschis,' et quid in sensu interno significat. @1 ibi$ @2 percipiat$ @3 manifeste$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church