10704. `Et exivit, et locutus ad filios Israelis id quod praeceptum est': quod significet communicationem cum illis qui in externis absque interno sunt, de illis de quibus per internum informatus, constat ex significatione `exire et loqui' quod sit communicatio, nam quae audivit Moscheh a Jehovah cum exivit, cum filiis Israelis communicavit; ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui in externis absque internis sunt, de qua in locis citatis n. 10692; et ex significatione `quod praeceptum est a Jehovah' quod sit de quibus Moscheh informatus est a Domino; quod praecipi sit informari, patet, et quod Jehovah in Verbo sit Dominus, videatur in locis citatis n. 9373.