Arcana Coelestia (Elliott) n. 6284

Previous Number Next Number See English 

6284. `Et nomen patrum meorum Abrahami et Jishaki': quod significet et quale boni et veri interni, constat a significatione `nominis' quod sit quale, ut mox supra n. 6283; et ex repraesentatione `Abrahami et Jishaki' quod sint bonum et verum internum, de qua supra n. 6276. Internum bonum et verum erunt in bono et vero externo, ut haec sint bonum et verum, nam {1}ut supra n. 6275 dictum est, non est externum nisi formatum quoddam, tale ut ibi internum possit esse, et secundum influxum in se a Domino ibi agere vitam {2}; {3}internum etiam nec aliud est respective ad supremum Quod est Dominus; inde omne vitae; et quae infra sunt, modo sunt formae recipientes vitae per gradus in suo ordine usque ad ultimum quod est corpus. @1 ut prius ostensum est, $ @2 i n. 6275 $ @3 nec Internum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church