6283. `Et vocabitur in illis nomen meum': quod significet quod in illis quale boni veri spiritualis e naturali, constat ex significatione `vocari nomen suum in aliquo' quod sit quale ejus in illo, de qua n. 1754, 1896, 2009, 3421; et ex repraesentatione `Israelis' quod sit bonum veri spiritualis e naturali, de qua supra n. 6277; et quia quale Israelis erat in illis, ideo etiam inter reliquos Jacobi filios recepti sunt et facti tribus, una Menashis et altera Ephraimi, et cum illis constituebant duodecim tribus quando tribus Levi quia sacerdotium facta, non numerata est, {1}quae hereditatem sortitae sunt, de qua apud Joshuam, et quoque apud Ezechielem xlviii. @1 ut cum Tribus$